Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis De orthographia IntraText CT - Text |
|
|
E.Egeo victus et victum et victu. Eripio flammae hominem. Egredior domo et civitate. Error est rei vitium, ut amor, dolor; erratio certae viae; erratrix personam respicit, ut venatrix; erratica hedera, vitis. Eloquentia et eligantia singularia semper. Exuvia, exequiae, excubiae, quae graece nuktofulakia dicuntur, exta quoque tantum pluralia. Emporia feminino genere et est graecum; latine mercatus. Emolumentum per .e. simplicem scribendum; aemulatio per .ae. diphthongon. Equo sedeo dativo casu et ablativo sine praepositione dicendum; et equum sedeo accusativo, et in equo et super equum similiter. Emanat fons sive terra aquam, id est gignit et producit; et emanat aqua de terra sive fonte, id est profluit. Gregorius: «Qui locus a romana urbe quadraginta fere milibus distans frigidas atque perspicuas emanat aquas». Et iterum: «De eodem sepulchro illius fraglantia suavitatis emanavit». Exprobrat qui commemorat quae praestitit; obprobrat qui obprobrium obiectat, hoc est vitium. Expectatur venturus; spectatur qui videtur vel probatur. Exercitus laboribus, exercitatus studiis. Exstruere est in altum struere; instruere aciem vel actionem; adstruere adfirmare; construere in struendo coniungere; substruere re aliqua supra posita subter struere. Excubiae per .b., exuviae per .u. scribendae. Eorundem et earundem per .n. exprimenda, non per .m.. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |