Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis De orthographia IntraText CT - Text |
|
|
F.Fimbria genere feminino, et fimbrium dicitur neutro. Fides fidei, de credulitate; fides fidis, de chorda. Utraque .es. longa. Flemina sunt, ubi abundant crura sanguine; plemina, cum in manibus vel in pedibus callosis sulci sunt. Fastus, de superbia, facit fastuum genetivo plurali; fastus, de libris, facit fastorum. Fungi agere est; defungi peragere. Fremor est murmur hominum; fremitus ferarum. Flavum dicimus rubeum, sicut «flava Ceres»; furvum nigrum. Fulvum nigro rubeum, sicut fulvum leonem dicimus; fulvam aquilam et fulvum aurum et «fulva pugnas de nube tuentem», quae haberet igneum aliquid de caelesti et sordidum de lugubri. Fulvum certe aurum, cui ad decorem splendoris sui nigelli aliquid additur. Forum neutro genere dicimus locum rebus agendis destinatum, vel cum commercium significamus; foros masculine tabulata navium, ubi remiges sedent, et semper pluraliter. Fornax genere feminino dici debet, quia per deminutionem facit fornacula, non fornaculus. Falanx militum dicitur; falanga fustis cui quid deligatur. Fedus, quod est deformis, per .e. solam scribendum; foedus, quod est pactum, per .oe. diphthongon. Formosus sine .n., sicut speciosus. Fructum cum dicis sive scribis, .c. secundae syllabae iungis; factum et fictum similiter, ceteraque huiusmodi. Falso et nomen et verbum et adverbium est. Nomen ablativi casus, ab hoc falso; verbum primae coniugationis, falso falsas; adverbium, ut falso loqueris. Flagitia quae in deum peccamus; facinora quae in hominem. Flagro amore et ardeo amore ex uno graeco venit kaiomai. Fidens sum animi et animo: fidus amicus erit, fidelem famulum dicito. Item fidelis fit ut domino servus, fidus natura; ita alter tempore cognoscitur, alter semper invenitur. Fimus et fumus pluralem numerum non habent; fames similiter, faenum, et fel. Furfures et freni masculina semper pluralia, sed et frena et frenum invenimus. Far, frumentum, et cetera frugum nomina semper singularia, quamvis frumenta et hordea legamus. Fauces singularem non habent, quamvis et faux inveniamus. Fidus fidissimus comparativum non habet, sed pro eo dicendum magis fidus itemque e contrario minus fidus. Facilis facillimus, non facilissimus, sic et difficillimus; et in adverbiis facile facillime, difficile difficilius difficillime. Nec dicimus faciliter aut difficiliter, tametsi veteres dixerunt. Fulgeo et fulcio eundem habent perfectum, fulsi. Frico fricas fricui, frigo frigis frixi. Facinus et facinora non solum peccata, sed aliquando etiam bona opera designant. Nomen a faciendo figuratum. Fratres dicuntur non solum mares ex isdem parentibus nati, sed etiam masculus et femina sive plures utriusque sexus eodem patre vel matre eadem generati fratres promiscue vocantur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |