Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis De orthographia IntraText CT - Text |
|
|
I.Intempesta nox est media nox, quando quiescendum est, hinc utique dicta, quia inoportuna est actioni vigilantium; tempestivum enim veteres dixerunt oportunum et intempestivum inoportunum ducto a tempore vocabulo, non a perturbatione aeris, quae consuete tempestas vocatur, quamquam isto verbo licenter utantur historici, ut dicant «ea tempestate» quod volunt eo tempore intellegi. Inmaturitas nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est oportunum ut agatur aliquid vigilando; quod etiam vulgo dici solet hora inportuna, graece awria. «praeveni inmaturitate» en awria. Nihil vero interest ad sententiam, utrum inmaturitate an in inmaturitate dicatur, quomodo nihil distat, utrum quis dicat egisse se aliquid galli cantu an in galli cantu. Iuventus sicut et senectus plurali numero non flectitur. Iuvenis et iuvenior non recipiunt superlativum, sicut nec senex et senior; solent autem iunior et senior ad se invicem dici minor et maior, etsi neuter ipsorum senili accessit aut propinquavit aetati. Ambrosius: «Iunior est herbis sol, iunior faeno». Interior et intimus non habent positivum gradum; inferior et infimus similiter. Ipsum neutro genere dicendum non ipsud, ut illud et istud, quoniam veteres nominativum masculinum non ipse dicebant sed ipsus. Inpingo facit perfectum inpinxi et inpegi. Inmunes periculi et inmunes a periculo. Indigus et prodigus per unum .u. scribenda; indiga et prodiga sine .u.. Augustinus: «Avaritia pecuniam congregat, luxuria spargit, ista indiga, illa prodiga». Incredibile quod credi non potest; incredulus qui credere non vult. In praepositio significat modo id quod est valde et vim verbi cui praeponitur auget, ut increpuit, insonuit, infregit; modo idem quod non, ut invalidus, infirmus; modo ponitur pro eo quod est inter, ut «Benedicta tu in mulieribus»; modo pro adversus ut, «Duo in tres et tres in duos dividentur»; modo pro spatio temporali, cum significat usque, ut dicimus, «A mane in noctem», at volumus intellegi «usque in noctem». Interest et refert producta re unum idemque significat, quod graece dicitur diaferei. Dicimusque ita interest mea et refert mea, interest eius et refert illius, interest et refert nostra interest et refert illorum. Impleor vini et vino. Invado te et in te; intueor te et in te; incurro te et in te. Incurri et incucurri. Invideo divitem, invideo ei pulchritudinem. Iratus ex offensa est, iracundus natura; itaque ira repentino motu nascitur, iracundia perpes vitium est. Ignis ablativum casum et in .e. et in .i. mittit. Iuga montium pluraliter semper, iugum enim iumentorum; sed Virgilius, «Hoc superate iugum». Intestina et incunabula pluralia tantum. Ius, id est aequitas, non habet pluralem nisi iura tantum. Iocum singulariter neutrale, pluraliter hi ioci et haec ioca. Instar illius rei dicere debemus, non ad instar. Inluvies sordium est, ingluvies ventris: illud a non lavando, hoc ab ingluendo dictum. Iuventus multi iuvenes dicuntur; iuventas unius hominis, aetas; Iuventa ipsa dea ut Graeci dicunt aut poetae Iunonis filia, uxor Herculis, a qua Iunium mensem appellatum in libris Fastorum legimus. Insita arbor est cui incisae alienum germen includitur; adsita cui incolumi aliud quod sustineat adiungitur. Invideo tibi divitiis, non divitias. Inermus facit pluralem inermi, inermis pluralem inermes. Illius similis ad mores refertur, illi similis ad vultum. Invidus qui invidet; invidiosus qui invidiam sustinet. Idem correpte neutrum; idem producte masculinum in utroque numero. Interpretor, et quae derivantur sive declinantur ab eo, per simplicem .e. scribenda. Inberbi dicuntur, non inberbes. sic etenim Varro, «inberbi iuvenes», sed et Cicero «inberbum» dixit, non inberbem; Titus Livius autem «inberbis» singulariter. Imputribile per .m. scribendum, non per .n.; impono similiter et huiusmodi similia; immitto, non inmitto; irrigo, non inrigo; impleo, non inpleo; immundus, non inmundus. Inquilini non habentes propriam domum, sed habitantes in alieno. Incolae sive advenae utique adventicii perhibentur, quae cuncta ex uno graeco, quod est paroikoV in sacris litteris interpretata habemus. Ex his derivantur nomina incolatus et inquilinatus. Trahit autem inquilinus, sicut et peregrinus, nonnumquam nomen dativi casus, ut Augustinus de reprobis, «Sunt autem et ipsi peregrini et inquilini non huic terrae, sed populo Dei». Imponere est rem aliquam, sive corporalem seu incorporalem, alteri rei superponere; sed et imponere pro fraudem facere aliquando dicitur, unde impostura vocatur, cum argentum vel aurum viliori metallo adulteratur, et qui hoc facit impostor vocatur. Unde etiam vulgo qui aliquid fraudis facit aut simulationis impostor solet appellari. Gregorius papa: «Coepit illum simulatorem et verbo rustico impostorem clamare». Unde habes in sacra scriptura: «Quare imposuisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi?» Et in Regum: «Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul», hoc est «Quare me simulatione decipere et fraudem facere voluisti?» Et Augustinus: «Et ideo sibi miser imponit; sibi enim fraudem facit qui perdit meliora amando peiora». |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |