|
Hos nam inter medius sociis non segnior almis,
Ethelwalde, sacras rexisti providus arces.
Quem raro proprias aiunt voluisse cuiquam
Pandere virtutes, torvive cruenta chelydri
Tela quibus victor
confregerit obvius armis.
Unde manet longum memorabilis illa beatis
Incaute prolapsa semel sententia labris.
Forte sacer fidam monitis caelestibus aurem
Dum rigat, accipit has socio de pectore voces:
«Quae, rogo,
causa, tuo toties quod ab ore fluentem
Perrumpant varientque silentia crebra loquelam
Et mediis statuat metas oblivio dictis?»
Cui responsa pius paucis ita reddidit heros:
«Hoc te, dulcis amor, fixo memorique perennem
Corde tenere
decet, studeat nisi quisque bidentum
Funditus alloquiis avertere sedulus aures,
Non queat aethereas inter dare verba catervas
Pandere nec laetis caeli concentibus aures.»
Dixerat et trepido perculsus corda tremore
Singultu afficitur
fervens ac pectora pugnis
Casta ferit, tandemque gemens erumpit in istam
Perfusus lacrimis post maesta silentia vocem:
«Obsecro te supplex summi per sceptra Tonantis,
Haec cunctis ut dicta tegas, moribunda quousque
Membra solo reddam gradiarque in calle parentum.»
Sic sua summa sacer conclavibus abdere quamvis
Mallet, ab aethereo panduntur munera teste.
At pia Cuthbertus memorans saepe acta priorum,
Aetherea sub laude sui quoque Christus agonis
Ut fuerit socius,
suerat subnectere paucis.
Sicque duos vario iam munere spiritus idem
Lustravit per dona viros atque aetheris alti
Tramite diviso regnum provexit ad unum.
|