|
Ergo age,
Felgeldus, largitor muneris almi,
Prima salutiferi ipse capit documenta vigoris.
Cui
pridem facies informi tacta tumore est,
Squatens at rigido dum solus in abditur antro,
Latior ingenito
surgit de fomite flamma,
Atque genas maculis livor respergit adurens.
Qui nova pro veteri dum culmina pangeret aede,
Illud ovans fesso direptum a pariete velum
Partiri docuit fide spes certa salutis,
Primaque dum
limphis corrigia tinguitur almis,
Pervia cornigero pateat quo semita ferro
Exiliens lasciva sacro de gurgite gutta
Lumina respersit sancti vultumque rubentem.
Ille citus dextra limphas abstergere curans
Miratur pestem
stupefactus abisse foresque
Pandere iam reduci sana sub fronte medelae.
Et ne forte putet mendum me dicere quisquam,
Teste Deo dicam, quia presbyter ista fidelis
Pandebat, vatis fidam cui fatus in aurem
«En», inquit, «nosti,
faciem quia presserat olim
Labes acerba meam, sed iam modo gratia Christi
Cuthberti meritis placavit tristia flagra.
Mitte manum et tangens me dicere vera probato.»
Clausus namque oculi non quibat acumine cerni -
Fecerat et
priscam, morbo fugiente, salutem
Adfore timporibus persensit ab aethere sanctis.
|