|
Fama citat multos
vatis pia quaerere dicta
Et bibulas adhibere sonis caelestibus aures,
Quos varia cordis fessos a clade levaret.
Mitis at ille sacro renovans solamine maestos
Gaudia summa poli
cunctis fluxosque caduci
Commemorat luxus saecli, variasque malignum
Tendere decipulas, Domini qua nudus amore
Labatur misere sensus, sed tela fidei
Perrumpant vacuas nullo discrimine fraudes.
«Me quoties»
inquit «celsa de rupe nefandi
Praecipitem mittunt! quoties ad pectora saxa
Acta rotant! nullo noceor sed hostis ab ictu,
Credite, nec laesit summas offensio plantas,
Nec modicus saltim tetigit praecordia terror.
Nec quasi summa
meae stupeatis culmina vitae,
Blanditias quod ego, luxu fallente, superbas
Calce terens, Domino cupiam secretus adesse.
Artior est monachi quae semper subdita iussis
Vita sub imperio servit devota parenti
Excubiasque
famemque preces manuumque laborem
Ad votum gaudent proni frenare regentis.
Me quorum multos vitae per culmina novi
Perque prophetalis radios praeire sophiae,
Boisilus e quibus est, Mailrosi gloria coetus,
Quem totam memini
quondam mihi pandere vitam,
Quae me venturi restabat in ordine saecli
Unius et solum superat sententia verbi,
Quam cuperem numquam faciat Deus arbiter orbis.»
Haec sacer aiebat, senior quia praescius ipsum
Pontificem
altiloquo praedixerat ore futurum.
|