|
Dumque pium cuncti gauderent visere vatem
Eius et oratu cordis conponere fluctus,
Ecce alios inter signis sublimibus acta
Regia virgo venit, regis quae sponsa perennis
Virgineos, paradise, tui sub gaudia regni
Mater casta choros generat vatemque precatur,
Dignetur famulam monitis firmare supernis.
Annuit, et pelagi superato
gurgite puppi
Progreditur, dictisque illam dum affatur amicis,
Femineis subito
rogitat sic anxia curis:
«Iam claret meriti te prae fulgore nitentis
Praescia venturis intendere lumina saeclis.
Dic ergo, adiuro summi per regna Tonantis,
Ecgfridus imperium quod sit recturus in aevum.»
Vera cui
dubio pandit sermone prophetes.
«Regna vocas longaeva virum, quae quamlibet annis
Centenis extenta, brevi claudentur in hora;
Et nihili unius luxus reputabitur anni,
Mors ubi languentes diffunditur atra per artus.»
Quae gemit et lacrimis praesagia tristia deflens
«Quem, rogo, linquet» ait, «regni qui sceptra gubernet,
Cum fratre et nato careat?» Cui talia vatis:
«Cernis ut hoc pelagus late vaga regmina findant?
Forsan et haec inter Dominus sibi servat et huius
Qui regat imperii
lectus moderator habenas,
Ecgfridus utque tibi fratris nectatur amore.»
Audet adhuc supplex virgo pulsare propheten:
«O variis hominum finduntur pectora curis!
Pars nacto gaudet mortalis culmine pompae,
Pars cupiens gazas
luxu populante fugaces
Pauperiem nullo deponit fine perennem.
Tu licet oblatum mundi contemnis honorem
Vilibus et mavis secretus condier antris,
Pontificis summi quam vis potiundus honore,
Quo nil nostra gerit merito sacratius aetas.»
«Non ego», respondit, «dignum me tanta subire
Culmina iam fateor, Domini sed dextera nullis
Effugitur caeli terraeve marisve latebris;
Qui si tanta gradus iubeat me pondera ferre,
Credo brevi laxet, transacto et forte duorum
Curriculo annorum absolvar rursumque adamatis
Gaudens secretis reddar. Sed tu quoque nostrum,
Aelffleda, conloquium perpes reticere memento,
Absolvar donec vinclis et carcere carnis.»
Nec mora, veriloqui complentur in ordine dicta.
Ecclesiae iussis, precibus lacrimisque coactus
Vatis et ipse genas luctu perfusus amaro
Dulcibus extrahitur latebris populisque regendis
Praeficitur, modio lateat ne tecta lucerna,
Sed iubar alticomum Domini diffundat in aedem.
Ecclesiam gemino qui rexit episcopus anno
Et priscis properavit ovans se reddere lustris.
Utque satisfieret
vatis per singula dictis,
Sol magnum explevit solitis sub mensibus annum,
Pictorum infesto
dum doncidit Ecgfridus ense
Et Nothus in regni frater successit honorem,
Scottorum qui tum versatus in incola terris
Caelestem intento spirabat corde sophiam,
Nam patriae fines et dulcia liquerat arva,
Sedulus ut
Domini misteria disceret exul.
Huius nunc Tyrio venerabile pignus in ostro
Iure datas patrio sceptri iam tractat habenas,
Utque novus Iosia fideque animoque magis quam
Annis maturus, nostrum regit inclitus orbem.
|