Haec oratio dicta est Cn. Pompeio Magno II M.
Crasso II coss. ante paucos dies quam Cn. Pompeius ludos faceret, quibus
theatrum a se factum dedicavit. Hoc intellegi ex ipsius Ciceronis verbis potest
quae in hac oratione posuit. dixit enim sic: "Instant post hominum
memoriam apparatissimi magnificentissimi ludi ... quidem posuit hanc inter
eas orationes quas dixit Cicero L. Domitio Appio Claudio coss. ultimam. Sed ut
ego ab eo dissentiam facit primum quod Piso reversus est ex provincia Pompeio
et Crasso consulibus, Gabinius Domitio et Appio: hanc autem orationem dictam
ante Gabini reditum ex ipsa manifestum est. Deinde magis quidem naturale est ut
Piso recenti reditu invectus sit in Ciceronem responderitque insectationi eius
qua revocatus erat ex provincia quam post anni intervallum. Apparet autem
Ciceronem respondisse Pisoni. In summa, cum dicat in ipsa oratione Cicero
instare magnificentissimos apparatissimosque ludos, non video quo modo hoc
magis Domitio et Appio coss. dictum sit, quibus consulibus nulli notabiliores
ludi fuerunt, quam Pompeio et Crasso, quo anno Pompeius exquisitissimis
magnificentissimisque omnis generis ludis theatrum dedicavit.
Argumentum
orationis huius breve admodum est. Nam cum revocati essent ex provinciis Piso
et Gabinius sententia Ciceronis quam dixerat de provinciis consularibus Lentulo
et Philippo consulibus, reversus in civitatem Piso de insectatione Ciceronis in
senatu conquestus est et in eum invectus, fiducia maxime Caesaris generi qui
tum Gallias obtinebat. Pisoni Cicero
respondit hac oratione.
|