Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Asconius Pedianus
Commentarii

IntraText CT - Text

  • I. IN SENATU CONTRA L. PISONEM.
    • Enarratio.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Enarratio.

Circa vers. a primo ***
Quod minimum specimen in te ingeni? Ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.
Tametsi haec oratio sic inscribitur: "In L. Pisonem"; tamen non puto vos ignorare hunc Pisonem ex ea familia esse quae Frugi appellata sit: et ideo dicit aspernari eum moribus nomen.

Circa vers. LXXX
Hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet: neque enim hoc mea natura fert, nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur.
Magnopere me haesitare confiteor quid sit quae re Cicero Placentiam muni cipium esse dicat. Video enim in annalibus eorum qui Punicum bellum secundum scripserunt tradi Placentiam coloniam deductam pridie Kal. Iun. primo anno eius belli, P. Cornelio Scipione, patre Africani prioris, Ti.Sempronio Longo coss. Neque illud dici potest, sic eam coloniam esse deductam quemadmodum post plures aetates Cn. Pompeius Strabo, pater Cn. Pompei Magni, Transpadanas colonias deduxerit. Pompeius enim non novis colonis eas constituit sed veteribus incolis manentibus ius dedit Latii, ut possent habere ius quod ceterae Latinae coloniae, id est ut petendo magistratus civitatem Romanam adipiscerentur. Placentiam autem sex milia hominum novi coloni deducti sunt, in quibus equites ducenti. Deducendi fuit causa ut opponerentur Gallis qui eam partem Italiae tenebant. Deduxerunt IIIviri P. Cornelius Asina, P. Papirius Maso, Cn. Cornelius Scipio. Eamque coloniam LIII deductam esse invenimus: deducta est autem Latina. Duo porro genera earum coloniarum quae a populo Romano deductae sunt fuerunt, ut Quiritium aliae, aliae Latinorum essent. De se autem optime meritos Placentinos ait, quod illi quoque honoratissima decreta erga Ciceronem fecerunt certaveruntque in ea re cum tota Italia, cum de reditu eius actum est.

Paulo post
De avo Pisonis materno:
Hic cum a domo profectus Placentiae forte consedisset paucis post annis in eam civitatem nam tum erat ascendit. Prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo Placentinus haberi coeptus est.
Hoc quod dicit civitatem fuisse Placentiam, ab eadem persuasione ponit municipium fuisse. Avum autem maternum Pisonis primo Gallum fuisse ideo ait quod venisse eum in Italiam dicit trans Alpis, dein Gallicanum, quod in Italia consederit, Placentinum denique, postquam adscitus sit a Placentinis. Sed Pisonis avus multo post ea tempora fuit quibus Placentia colonia est deducta.

Circa vers. a primo ***
Lautiorem pater tuus socerum quam C. Piso in illo luctu meo. Ei enim filiam meam collocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem.
 Quis fuerit socer Pisonis patris ipse supra dixit his verbis: Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare, eique filiam collocavit. Calventium aiunt eum appellatum.
Ipsius Pisonis contra quem haec oratio est socerum Rutilium Nudum Fenestella tradit. Cicero filiam post mortem Pisonis generi P. Lentulo collocavit, apud quem illa ex partu decessit.

Cir.ver. a primo CCLXX
Ego in C. Rabirio perduellionis reo XXXX annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi.
Possit aliquis credere errare Ciceronem, quod dicat quadraginta annis factum esse ut ex S.C. arma adversus L. Appuleium Saturninum tribunum plebis sumerentur. C. enim Mario L. Valerio coss. id senatum decrevisse, qui coss. annis ante consulatum Ciceronis XXXVII fuerint. Sed hic non subtilis computatio annorum facta est verum summatim tempus comprehensum est, ut proinde debeamus accipere ac si dixerit: prope XXXX annis. Haec consuetudo in ipsis orationibus est: itaque Cicero in ea quoque quam habuit in Catilinam in senatu, ait octavus decimus dies esset postea quam factum est senatus consultum ut viderent consules ne quid res publica detrimenti caperet, dixit vicesimum diem habere se S.C. tamquam in vagina reconditum.

Cir. vers. a primo CCC
Ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno plebis prohibe rer quae constitueram, cum is mihi tantum modo iurare permitteret, sine ulla dubitatione iuravi rem p. atque hanc urbem mea unius opera esse salvam.
Diximus iam antea a Q. Metello Nepote tr. pl. Ciceronem consulatu abeuntem prohibitum esse contionari de rebus quas in eo magistratu gessit.

Cir. ver. a primo CCCXX
Dicit de ludia Compitaliciis:
Quos Q. Metellus facio iniuriam fortissimo viro mortuo, qui illum cuius paucos pares haec civitas tulit cum hac importuna belua conferam sed ille designatus consul, cum quidem tr. pl. suo auxilio magistros ludos contra S.C. facere iussisset, privatus fieri vetuit. Tu cum in Kal. Ian. Compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam ante praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum volitare passus es.
L. Iulio C. Marcio consulibus quos et ipse Cicero supra memoravit senatus consulto collegia sublata sunt quae adversus rem publicam videbantur esse constituta. Solebant autem magistri collegiorum ludos facere, sicut magistri vicorum faciebant, Compitalicios praetextati, qui ludi sublatis collegiis discussi sunt. Post VI deinde annos quam sublata erant P. Clodius tr.pl. lege lata restituit collegia. Invidiam ergo et crimen restitutorum confert in Pisonem, quod, cum consul esset, passus sit ante quam lex ferretur facere Kal.Ianuar. praetextatum ludos Sex. Clodium. Is fuit familiarissimus Clodii et operarum Clodianarum dux, quo auctore postea illato ab eis corpore Clodii curia cum eo incensa est. Quos ludos tunc quoque fieri prohibere temptavit L. Ninnius tr.pl. Ante biennium autem quam restituerentur collegia, Q. Metellus Celer consul designatus magistros vicorum ludos Compitalicios facere prohibuerat, ut Cicero tradit, quamvis auctore tribuno plebis fierent ludi; cuius tribuni nomen adhuc non inveni.

 Paulo post
Ergo his fundamentis positis consulatus tui, triduo post, inspectante te et tacente, a fatali portento prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque oti; collegia non ea solum quae senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia quaedam ex omni faece urbis ac servitio concitata. Ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque versato vetus illa magistra pudoris et modestiae censura sublata est.
Diximus L. Pisone A. Gabinio coss. P. Clodium tr.pl. quattuor leges perniciosas populo Romano tulisse: annonariam, de qua Cicero mentionem hoc loco non facit fuit enim summe popularis ut frumentum populo quod antea senis aeris trientibus in singulos modios dabatur gratis daretur: alteram ne quis per eos dies quibus cum populo agi liceret de caelo servaret; propter quam rogationem ait legem Aeliam et Fufiam, propugnacula et muros tranquillitatis atque otii, eversam esse; obnuntiatio enim qua perniciosis legibus resistebatur, quam Aelia lex confirmaverat, erat sublata : tertiam de collegiis restituendis novisque instituendis, quae ait ex servitiorum faece constituta: quartam ne quem censores in senatu legendo praeterirent, neve qua ignominia afficerent, nisi qui apud eos accusatus et utriusque censoris sententia damnatus esset.
Haec ergo eius lege censuram, quae magistra pudoris et modestiae est, sublatam ait.

Paulo post
 Persequere continentis his funeribus dies. Pro Aurelio tribunali ne conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus servorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe duxit.
Profecto intellegitis P. Clodium significari.

Cir. ver. a primo DC
Dicit de Castoris templo:
 Id autem templum sublato aditu, revolsis gradibus, a coniuratorum reliquiis atque a Catilinae praevaricatore quondam, tum ultore, armis teneretur.
Catilinam lege repetundarum absolutum esse accusante P. Clodio iam supra dictum est.

Statim
Cum equites Romani relegarentur, viri boni lapidibus e foro pellerentur.
L. Lamiam a Gabinio consule edicto relegatum esse iam diximus.

 Cir. ver. a primo DCXX
 Seplasia me hercule, te ut primum aspexit, Campanum consulem repudiavit.
Dictum est in dissuasione legis agrariae apud populum plateam esse Capuae quae Seplasia appellatur, in qua unguentarii negotiari sint soliti. Ergo eos quoque qui in ea platea negotiarentur dicit invitos Pisonem vidisse, cum Capuam consul venit, quod eos a quibus ipse expulsus erat adiuvisset.

Cir. ver. a primo DCXL
 Ecquod in hac urbe maius umquam incendium fuit cui non consul subveniret? At tu illo ipso tempore apud socrum tuam cuius domum ad meam exhauriendam patefeceras sedebas.
Post profectionem ex urbe Ciceronis bona eius P. Clodius publicavit; postquam direpta sunt omnia quae aut in domo aut in villis fuerunt, et ex eis ad ipsos consules lata complura, domus direpta primum, deinde inflammata ac diruta est. Socrus Pisonis quae fuerit invenire non potui, videlicet quod auctores rerum non perinde in domibus ac familiis feminarum, nisi illustrium, ac virorum nomina tradiderunt.

 Paulo post
 Ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, e miserrimis naturae sordibus cum experrecta tandem virtus celeriter et verum amicum et optime meritum civem et suum pristinum morem requisivit.
Profecto Cn. Pompeium significari intellegitis.

Cir. ver. a primo DCCC
 De me cum omnes magistratus promulgassent praeter unum praetorem a quo non fuit postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul.
Frater ille inimici mei, id est P. Clodi Ap. Claudius, sicut iam saepe significavi, tum fuit praetor. Duos tribunos de quibus ipsis quoque iam diximus, quos de lapide emptos ait, quia mercede id faciebant, Sex.Atilium Serranum et Q. Numerium significat.

Cir. medium
 Appellatus est hic volturius illius provinciae, si dis placet, imperator. Ne tum quidem, Paule noster, tabellas cum laurea Romam mittere audebas?
 Confido vos intellegere L. Paulum hunc significari qui fuit pater naturalis Africani posterioris, de Macedoniaque ultimum et Perse rege triumphavit. Macedoniam autem Piso in quem haec oratio est obtinuit; propter quod Paulum eum appellat, irridens eum quod ibi rem non prospere gessit.
Cir. medium
 M. Marcellus qui ter consul fuit summa virtute, pietate, gloria militari, periit in mari: qui tamen ob virtutem in gloria et laude vivit.
Fortasse quaeratis quem dicat Marcellum. Fuit autem nepos M. Marcelli eius qui bello Punico secundo Syracusas vicit et quinque consulatus adeptus est. Hic autem Marcellus de quo Cicero dicit naufragio ad ipsam Africam periit paulo ante coeptum bellum Punicum tertium. Idem cum statuas sibi ac patri itemque avo poneret in monumentis avi sui ad Honoris et Virtutis, decore subscripsit: III MARCELLI NOVIES COSS. Fuit enim ipse ter consul, avus quin quies, pater semel: itaque neque mentitus est et apud imperitiores patris sui splendorem auxit.

Cir. ver. a nov. DCCCC
 Me consequentibus diebus in ea ipsa domo qua tu me expulerats, quam incenderas, pontifices, consules, patres conscripti conlocarunt, mihique, quod antea nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt.
Hoc Cicero oratorio more, non historico, videtur posuisse: nam multis aetatibus ante Ciceronem nulli id contigisse verum est, nemini vero umquam antea videamus ne parum caute dicat.
Antiquis enim temporibus pluribus idem contigit; nam M. Valerio Maximo, ut Antias tradidit, inter alios honores domus quoque publice aedificata est in Palatio, cuius exitus quo magis insignis esset in publicum versus declinaretur, hoc est, extra privatum aperiretur. Varronem autem tradere M. Valerio, quia Sabinos vicerat, aedes in Palatio tributas, Iulius Hyginus dicit in libro piore de viris claris, et P. Valerio Volesi filio Publicolae aedium publice locum sub Veliis, ubi nunc aedis Victoriae est, populum ex lege quam ipse tulerat concessisse. Tradunt et Antiochi regis filio obsidi domum publice aedificatam, inter quos Atticus in annali: quae postea dicitur Lucili poetae fuisse. Varro quoque in libro III de vita populi Romani, quo loco refert quam gratus fuerit erga bene meritos, dicit Mutinae, quod in Sicilia cum equitatu suo transierat ad nos, civitatem Romae datam aedesque et pecuniam ex aerario.
Videamus tamen num ideo Cicero dicat sibi, quod antea nulli, domum pecunia publica ex aerario aedificatam, quia illis aut locus publice datus sit, aut domus quae non fuerant eorum propter illos publico sumptu aedificatae: Ciceroni domus quae fuerat ipsius et diruta atque incensa erat et consecrata publico sumptu aedificata sit: quod novum et huic primo et adhuc etiam soli contigit.

Cir. ver. a novis. DCCCXX
 O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum consulum qui triumpharunt!
Diximus hanc orationem esse dictam Cn. Pompeio Magno II M. Crasso II coss. Pompeii pater bello Italico de Picentibus, M. Crassi pater P. Crassus ante bellum Italicum de Hispanis triumphavit.

Cir. ver. a nov. DCLX
 Eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagravit. Eorum neuter triumphavit, quod alteri illum honorem collega, alteri mors peremit.
Credo vos quaerere et quis hic Cotta et quis ille collega Crassi fuerit. Fuit autem C. Cotta orator ille compar P. Sulpici qui est in dialogis Ciceronis de Oratore scriptis. Cum decretus ille esset triumphus, mortuus est ante diem triumphi, cum cicatrix vulneris eius quod ante plures annos in proelio acceperat rescissa esset repente. L. autem Crasso collega fuit Q. Scaevola pontifex qui, cum animadverteret Crasso propter summam eius in re publica poten tiam ac dignitatem senatum in decernendo triumpho gratificari, non dubitavit rei publicae magis quam collegae habere rationem ac ne fieret S.C. intercessit. Idem provinciam, cuius cupiditate plerique etiam boni viri deliquerant, deposuerat ne sumptui esset oratio.

Statim
 Inrisa est a te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi a qua te longe dixisti abhorrere: qui etiam si minus magnum bellum gesserat, istum honorem omittendum non putavit. Tu eruditior quam Piso.
Quis hic M. Piso fuerit credo vos ignorare. Fuit autem, ut puto iam nos dixisse, Pupius Piso eisdem temporibus quibus Cicero, sed tanto aetate maior ut adulescentulum Ciceronem pater ad eum deduceret, quod in eo et antiquae vitae similitudo et multae erant litterae: orator quoque melior quam frequentior habitus est. Biennio tamen serius quam Cicero consul fuit; triumphavit procos. de Hispania Q. Hortensio Q. Metello Cretico coss. ante Ciceronis consulatum.

Paulo post
 Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari.
Cn. Pompeii ludos significat quibus theatrum a se factum dedicavit, quibus ludis elephantorum pugnam primus omnium dedit in Circo.

Ver. a novis. DLX
 Est quidam Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam sic enim cognovi humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum.
Philodemus significat qui fuit Epicureus illa aetate nobilissimus, cuius et poemata sunt lasciva.
Cir. ver. a novis. CCCXX
 Quamquam, quod ad me attinet,
numquam istam imminuam curam infitiando tibi.

Prope notius est quam ut indicandum sit hunc versum esse L. Acci poetae et dici a Thyeste Atreo.

Cir. ver. a novis. CC
 Quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias socios stipendiarios que misisti.
Manifestum est P. Clodium significari.

 Cir. ver. a novis. CXX
 Ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri?
Legem iudiciariam ante aliquot annos quibus temporibus accusatus est Verres a Cicerone tulit L. Aurelius Cotta praetor, qua communicata sunt iudicia senatui et equitibus Romanis et tribunis aerariis. Rursus deinde Pompeius in consulatu secundo quo haec oratio dicta est promulgavit ut amplissimo ex censu ex centuriis aliter atque antea lecti iudices, aeque tamen ex illis tribus ordinibus, res iudicarent.

Cir. ver. a novis. LXXXX
 L. Opimius eiectus patria est qui et post praeturam et consul maximis periculis rem publicam liberarat. Non in eo cui facta iniuria est sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit.
Notum est Opimium in praetura Fregellas cepisse, quo facto visus est ceteros quoque nominis Latini socios male animatos repressisse, eundemque in consulatu Fulvium Flaccum consularem et C. Gracchum tribunicium oppressisse, ob quam invidiam postea iudicio circumventus est et in exsilium actus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License