Hanc
quoque orationem eisdem consulibus dixit quibus pro Vatinio, L. Domitio
Ahenobarbo et Appio Claudio Pulchro coss.
Summus iudicii dies fuit a. d. IIII Nonas Septemb.
Argumentum
hoc est
M. Scaurus M. Scauri filius qui princeps senatus fuit vitricum habuit Sullam:
quo victore et munifico in socios victoriae ita abstinents fuit ut nihil neque
donari sibi voluerit, neque ab hasta emerit. Aedilitatem summa magnificentia
gessit, adeo ut in eius impensas opes suas absumpserit magnumque aes alienum
contraxerit.
Ex praetura provinciam Sardiniam obtinuit, in qua neque satis abstinenter se
gessisse existimatus est et valde arroganter: quod genus morum in eo paternum
videbatur, cum cetera industria nequaquam esset par. Erat tamen aliquando inter
patronos causarum et, postquam ex provincia redierat, dixerat pro C. Catone,
isque erat absolutus a. d. IIII Nona Quint. Ipse cum ad consulatus petitionem
a. d. III Kal. Quint. Romam redisset, querentibus de eo Sardis, a P. Valerio
Triario, adulescente parato ad dicendum et notae industriae filio eius qui in Sardiania
contra M. Lepidum arma tulerat et post in Asia legatus Pontoque L. Luculli
fuerat, cum is bellum contra Mithridatem gereret postulatus est apud M. Catonem
praetorem repetundarum, ut in Actis scriptum est, pridie Nonas Quintil. post
diem tertium quam C. Cato erat absolutus.
Subscripserunt
Triario in Scaurum L. Marius L. f., M. et Q. Pacuvii fratres cognomine Claudi.
Qui inquisitionis in Sardiniam itemque in Corsicam insulas dies tricenos
acceperunt neque profecti sunt ad inquirendum: cuius rei hanc causam reddebant,
quod interea comitia consularia futura essent; timere ergo se ne Scaurus ea
pecunia quam a sociis abstulisset emeret consulatum et, sicut pater eius
fecisset, ante quam de eo iudicari posset, magistratum iniret ac rursus ante
alias provincias spoliaret quam rationem prioris administrationis redderet. Scaurus summam fiduciam in paterni nominis dignitate,
magnam in necessitudine Cn. Pompeii Magni reponebat. Habebat enim filium liberorum Cn.
Pompeii fratrem: nam Tertiam, Scaevolae
filiam, dimissam a Pompeio in matrimonium duxerat. M. Catonem autem qui id
iudicium, ut diximus, exercebat metuebat admodum propter amicitiam quae erat
illi cum Triario: nam Flaminia, Triarii mater, et ipse Triarius sororem Catonis
Serviliam, quae mater M. Bruti fuit, familiariter diligebat; ea porro apud
Catonem maternam obtinebat auctoritatem. Sed in eo iudicio neque Pompeius
propensum adiutorium praebuit videbatur enim apud animum eius non minus
offensionis contraxisse, quod iudicium eius in Muciam crimine impudicitiae ab
eo dimissam levius fecisse existimaretur, cum eam ipse probasset, quam gratiae
adquisisse necessitudinis iure, quod ex eadem uterque liberos haberet neque
Cato ab aequitate ea quae et vitam eius et magistratum illum decebat quoquam
deflexit. Post diem autem quartum quam postulatus erat Scaurus Faustus Sulla
tum quaestor, filius Sullae Felicis, frater ex eadem matre Scauri servis eius
vulneratis prosiluit ex lectica et questus est propter interemptum esse se a
competitoribus Scauri et ambulare cum CCC armatis seque, si necesse esset, vim
vi repulsurum.
Defenderunt Scaurum sex patroni, cum ad id tempus raro quisquam pluribus quam
quattuor uteretur: at post bella civilia ante legem Iuliam ad duodenos patronos
est perventum. Fuerunt autem hi sex: P. Clodius Pulcher, M. Marcellus, M.
Calidius, M. Cicero, M. Messala Niger, Q. Hortensius. Ipse quoque Scaurus dixit
pro se ac magnopere iudices movit et squalore et lacrimis et aedilitatis
effusae memoria ac favore populari ac praecipue paternae auctoritatis recordatione.
|