Circa ver. a prim. XXXX
Cum enumerat iudicia quae pater Scauri expertus est:
Subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. Domitio tribuno plebis.
Cn. Domitius qui consul fuit cum C. Cassio, cum esset tribunus plebis, iratus
Scauro quod eum in augurum collegium non cooptaverat, diem ei dixit apud
populum et multam irrogavit, quod eius opera sacra populi Romani deminuta esse
diceret. Crimini dabat sacra publica populi Romani deum Penatium quae Lavini
fierent opera eius minus recte casteque fieri. Quo crimine absolutus est
Scaurus quidem, sed ita ut a tribus tribubus damnaretur, a XXXII absolveretur,
et in his pauca puncta inter damnationem et absolutionem interessent.
Ibidem
Reus est factus a Q. Servilio Caepione lege Servilia, cum iudicia penes
equestrem ordinem essent et P. Rutilio damnato nemo tam innocens videretur ut
non timeret illa.
Q. Servilius Caepio Scaurum ob legationis Asiaticae invidiam et adversus leges
pecuniarum captarum reum fecit repetundarum lege quam tulit Servilius Glaucia.
Scaurus tanta fuit continentia animi et magnitudine ut Caepionem contra reum
detulerit et breviore die inquisitionis accepta effecerit ut ille prior causam
diceret; M. quoque Drusum tribunum plebis cohortatus sit ut iudicia commutaret.
Ibidem
Ab eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae proditionis est in crimen
vocatus: vexatus a Q. Vario tribuno plebis est.
Non multo ante, Italico bello exorto, cum ob sociis negatam civitatem nobilitas
in invidia esset, Q. Varius tr.pl. legem tulit ut quaereretur de iis quorum ope
consiliove socii contra populum Romanum arma sumpsissent. Tum Q. Caepio vetus
inimicus Scauri sperans se invenisse occasionem opprimendi eius egit ut Q.
Varius tribunus plebis belli concitati crimine adesse apud se Scaurum iuberet
anno LXXII. Ille per viatorem arcessitus, cum iam ex morbo male solveretur,
dissuadentibus amicis ne se in illa valetudine et aetate invidiae populi
obiceret, innixus nobilissimis iuvenibus processit in forum, deinde accepto
respondendi loco dixit:
"Q. Varius Hispanus M. Scaurum principem senatus socios in arma ait
convocasse; M. Scaurus princeps senatus negat; testis nemo est: utri vos,
Quirites, convenit credere?
Qua voce ita omnium commutavit animos ut ab ipso etiam tribuno dimitteretur.
Dicit iterum de patre M. Scauri:
Non enim tantum admiratus sum ego illum virum, sicut omnes, sed etiam
praecipue dilexi. Primus enim me flagrantem studio laudis in spem impulit posse
virtute me sine praesidio fortunae quo contendissem labore et constantia
pervenire.
Possit aliquis quaerere cur hoc dixerit Cicero, cum Scaurus patricius
fuerit: quae generis claritas etiam inertes homines ad summos honores provexit.
Verum Scaurus ita fuit patricius ut tribus supra eum aetatibus iacuerit domus
eius fortuna. Nam neque pater neque avus neque etiam proavus ut puto, propter
tenues opes et nullam vitae industriam honores adepti sunt. Itaque Scauro aeque
ac novo homini laborandum fuit.
Si, me hercule, iudices, pro L. Tubulo dicerem quem unum ex omni memoria
sceleratissimum et audacissimum fuisse accepimus, tamen non timerem, venenum
hospiti aut convivae si diceretur cenanti ab illo datum cui neque heres neque
iratus fuisset.
L. hic Tubulus praetorius fuit aetate patrum Ciceronis. Is propter multa
flagitia cum de exsilio arcessitus esset ut in carcere necaretur, venenum
bibit.
Circa tertiam partem a primo
Illa audivimus: hoc vero meminimus ac paene vidimus, eiusdem stirpis et nominis
P. Crassum, ne in manus incideret inimicorum, se ipsum interemisse.
Hic Crassus
fuit pater Crassi eius qui aemulus potentiae Cn. Pompeii fuit. Periit autem in
dominatione L. Cinnae, cum ille et alios principes optimatum et collegam suum
Cn. Octavium occidit.
[Statim
Ac neque illius Crassi factum superioris isdem honoribus usus, qui
fortissimus in bellis fuisset, M´. Aquilius potuit imitari.
Haec verba quibus Cicero nunc utitur, ac neque, eam videntur habere
naturam ut semel poni non soleant; quia est coniunctio disiunctiva et semper
postulat ut rursus inferatur neque, ut cum dicimus neque hoc neque
illud. Quo autem casu acciderit quave ratione ut hoc loco Cicero hoc verbo
ita usus sit, praesertim cum adiecerit illam appositionem, ut non intulerit postea
alterum, neque perspicere potui et attendendum esse valde puto: moveor enim
merita viri auctoritate. Neque ignoro aliquando hoc verbum neque vel
semel poni, ut in eadem hac oratione ante ipse Cicero posuit: Sic, inquam,
se, iudices, res habet; neque hoc a me novum disputatur sed quaesitum ab aliis
est. Sed hoc loco et sine praepositione illius verbi videmus esse positum,
et tamen quasi secundum aliquid inferri. Nam cum dixerit neque hoc a me
novum disputatur, infert sed quaesitum ab aliis est.]
Paulo post
Quid vero alterum Crassum temporibus isdem num aut clarissimi viri Iulii aut
summo ingenio praeditus M. Antonius potuit imitari?
Hic alter Crassus idem est de quo supra diximus. Alterum autem eum
appellat, quia ante mentionem fecit P. Crassi qui fuit pontifex maximus et
bello Aristonici in Asia dedit operam ut occideretur. Iulios autem cum dicit,
duos Caesares fratres C. et L. significat: ex quibus Lucius et consul et censor
fuit, Gaius aedilicius quidem occisus est, sed tantum in civitate potuit ut causa
belli civilis contentio eius cum Sulpicio tr. fuerit. Nam et sperabat et id agebat Caesar ut omissa praetura
consul fieret: cui cum primis temporibus iure Sulpicius resisteret, postea
nimia contentione ad ferrum et ad arma processit. Idem inter primos temporis sui
oratores et tragicus poeta bonus admodum habitus est; huius sunt enim
tragoediae quae inscribuntur Iuli. Et hi autem Iulii et Antonius a satellitibus
Mari sunt occisi, cum Crassus, ut supra diximus, eundem casum sua manu
praevenisset.
Cir. medium
Neque vero haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humani tate et
sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi fratris sui
competitorem fore putasset. Qui sive patricius sive plebeius esset nondum enim
certum constitutum erat cum illo sibi contentionem fore putabat.
Fuerunt enim duae familiae Claudiae: earum quae Marcellorum appellata est
plebeia, quae Pulchrorum patricia. Sed hoc loco urbane Cicero lusit in C.
Claudium, cum quo in gratiam non redierat. Nam quia is P. Clodi erat frater qui
ex patricia in plebeiam familiam transierat per summam infamiam, eum quoque
dubitare adhuc dixit.
Post duas partes orationis
Dicit dein de Scauro quem defendit:
Nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus qui cum
Q. Caepione propinquo suo contra Scaurum patrem suum subsignaverat: eas sibi
inimicitias non susceptas sed relictas et cetera.
Ne forte
erretis et eundem hunc Cn. Dolabellam putetis esse in quem C. Caesaris
orationes legitis, scire vos oportet duos eodem eo tempore fuisse ewt
praenomine et nomine et cognomine Dolabellas. Horum igitur alterum Caesar
accusavit nec damnavit; alterum M. Scaurus et accusavit et damnavit.
Post tres partes
a primo
Quo loco defendit, quod tam magnificam domum Scaurus habet:
Praesertim cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae
tollat aut cupiditatis.
Demonstrasse vobis memini me hanc
domum in ea parte Palatii esse quae, cum ab Sacra via descenderis et per
proximum vicum qui est a sinistra parte prodieris, posita est. Possidet eam
nunc Largus Caecina qui consul fuit cum Claudio. In huius domus atrio fuerunt
quattuor columnae marmoreae insigni magnitudine quae nunc esse in regia theatri
Marcelli dicuntur. Usus erat iis aedilis ut ipse quoque significat in ornatu
theatri quod ad tempus perquam amplae magnitudinis fecerat.
Ver. a nov. ***
Haec cum tu effugere non potuisses, contendes tamen et postulabis ut
M. Aemilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria,
sordidissimae, vanissimae, levissimae genti ac prope dicam pellitis testibus
condonetur?
Avum hunc Scauri maternum significat L. Matellum pontificem maximum, quem
postea nominat quoque. Nam paternus avus proavusque Scauri humiles atque
obscuri fuerunt.
Ver. a. novis. CLX
Undique mihi suppeditat quod pro M. Scauro dicam, quocumque non modo
mens verum etiam oculi inciderunt. Curia illa vos de gravissimo principatu
patris fortissimoque testatur; L. ipse Metellus, avus huius, sanctis simos deos
illo constituisse templo videtur in vestro conspectu, iudices, ut salutem a
vobis nepotis sui deprecarentur.
Castoris et
Pollucis templum Metellus quem nominat refecerat.
Laudaverunt Scaurum consulares novem, L. Piso, L. Volcacius, Q. Metellus Nepos,
M. Perpenna, L. Philippus, M. Cicero, Q. Hortensius, P. Servilius Isauricus pater,
Cn. Pompeius Magnus. Horum magna pars per tabellas laudaverunt quia aberant:
inter quos Pompeius quoque; nam quod erat pro cos. extra urbem morabatur. Unus
praeterea adulescens laudavit, frater eius, Faustus Cornelius Sullae filius. Is
in laudatione multa humiliter et cum lacrimis locutus non minus audientes
permovit quam Scaurus ipse permoverat. Ad genua iudicum, cum sententiae
ferrentur, bifariam se diviserunt qui pro eo rogabant: ab uno latere Scaurus
ipse et M´.Glabrio, sororis filius, et L. Paulus et P. Lentulus, Lentuli Nigri
flaminis filius, et L. Aemilius Buca filius et C. Memmius, Fausta natus,
supplicaverunt; ex altera parte Sulla Faustus, frater Scauri, et T.Annius Milo,
cui Fausta ante paucos menses nupserat dimissa a Memmio, et C. Peducaeus et C.
Cato et M. Laenas Curtianus.
Sententiae tulerunt senatores duo et XX, equites tres et XX, tribuni aerarii
XXV: ex quibus damnaverunt senatores IIII, equites II, tribuni II.
Cato praetor, Cicero cum vellet de
accusatoribus in consilium mittere multique e populo manus in accusatores
intenderent, cessit imperitae multitudini ac postero die in consilium de
calumnia accusatorum misit. P. Triarius nullam gravem sententiam habuit;
subscriptores eius M. et Q. Pacuvii fratres denas et L. Marius tres graves habuerunt.
Cato praetor iudicium, quia aestate
agebatur, sine tunica exercuit campestri sub toga cinctus. In forum quoque sic
descendebat iusque dicebat, idque repetierat ex vetere consuetudine secundum
quam et Romuli et Tati statuae in Capitolio et in rostris Camilli fuerunt
togatae sine tunicis.
|