Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Asconius Pedianus
Commentarii

IntraText CT - Text

  • III. PRO MILONE.
    • Argumentum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. PRO MILONE.

Argumentum.

 Orationem hanc dixit Cn. Pompeio III cos. a. d. VII Id. April. Quod iudicium cum ageretur, exercitum in foro et in omnibus templis quae circum forum sunt collocatum a Cn. Pompeio fuisse non tantum ex oratione et annalibus, sed etiam ex libro apparet qui Ciceronis nomine inscribitur de optimo genere oratorum.

Argumentum hoc est
T.Annius Milo et P. Plautius Hypsaeus et Q. Metellus Scipio consulatum petierunt non solum largitione palam profusa sed etiam factionibus armatorum succincti.
Miloni et Clodio summae erant inimicitiae, quod et Milo Ciceronis erat amicissimus in reducendoque eo enixe operam tr.pl. dederat, et P. Clodius restituto quoque Ciceroni erat infectissimus ideoque summe studebat Hypsaeo et Scipioni contra Milonem.
Ac saepe inter se Milo et Clodius cum suis factionibus Romae depugnaverant: et erant uterque audacia pares, sed Milo pro melioribus partibus stabat. Praeterea in eundem annum consulatum Milo, Clodius praeturam petebat, quam debilem futuram consule Milone intellegebat.
Deinde cum diu tracta essent comitia consularia perficique ob eas ipsas perditas candidatorem contentiones non possent, et ob id mense Ianuario nulli dum neque consules neque praetores essent trahereturque dies eodem quo antea modo cum Milo quam primum comitia confici vellet confideretque cum bonorum studiis, quod obsistebat Clodio, tum etiam populo propter effusas largitiones impensasque ludorum scaenicorum ac gladiatorii muneris maximas, in quas tria patrimonia effudisse eum Cicero significat; competitores eius trahere vellent, ideoque Pompeius gener Scipionis et T.Munatius tribunus plebis referri ad senatum de patriciis convocandis qui interregem proderent non essent passi, cum interregem prodere stata res esset ­: a. d. XIII Kal. Febr. Acta etenim magis sequenda et ipsam orationem, quae Actis congruit, puto quam Fenestellam qui a. d. XIIII Kal. Febr. tradit Milo Lanuvium, ex quo erat municipio et ubi tum dictator, profectus est ad flaminem prodendum postera die.
Occurrit ei circa horam nonam Clodius paulo ultra Bovillas, rediens ab Aricia, prope eum locum in quo Bonae Deae sacellum est; erat autem allocutus decuriones Aricinorum. Vehebatur Clodius equo; servi XXX fere expediti, ut illo tempore mos erat iter facientibus, gladiis cincti sequebantur. Erant cum Clodio praeterea tres comites eius, ex quibus eques Romanus unus C. Causinius Schola, duo de plebe noti homines P. Pomponius, C. Clodius. Milo raeda vehe batur cum uxore Fausta, filia L. Sullae dictatoris, et M. Fufio familiari suo. Sequebatur eos magnum servorum agmen, inter quos gladiatores quoque erant, ex quibus duo noti Eudamus et Biria. Ii in ultimo agmine tardius euntes cum servis P. Clodi rixam commiserunt. Ad quem tumultum cum respexisset Clodius minitabundus, umerum eius Biria rumpia traiecit. Inde cum orta esset pugna, plures Miloniani accurrerunt. Clodius vulneratus in tabernam proximam in Bovillano delatus est.
Milo ut cognovit vulneratum Clodium, cum sibi periculosius illud etiam vivo eo futurum intellegeret, occiso autem magnum solacium esset habiturus, etiam si subeunda esset poena, exturbari taberna iussit. Fuit antesignanus servorum eius M. Saufeius. Atque ita Clodius latens extractus est multisque vulneribus confectus. Cadaver eius in via relictum, quia servi Clodi aut occisi erant aut graviter saucii latebant, Sex.Taedius senator, qui forte ex rure in urbem revertebatur, sustulit et lectica sua Romam ferri iussit; ipse rursus eodem unde erat egressus se recepit.
Perlatum est corpus Clodi ante primam noctis horam, infimaeque plebis et servorum maxima multitudo magno luctu corpus in atrio domus positum circumstetit. Augebat autem facti invidiam uxor Clodi Fulvia quae cum effusa lamentatione vulnera eius ostendebat. Maior postera die luce prima multitudo eiusdem generis confluxit, compluresque noti homines visi sunt. Erat domus Clodi ante paucos menses empta de M. Scauro in Palatio: eodem T.Munatius Plancus, frater L. Planci oratoris, et Q. Pompeius Rufus, Sullae dictatoris ex filia nepos, tribuni plebis accurrerunt: eisque hortantibus vulgus imperitum corpus nudum ac calcatum, sicut in lecto erat positum, ut vulnera videri possent in forum detulit et in rostris posuit.
Ibi pro contione Plancus et Pompeius qui competitoribus Milonis studebant invidiam Miloni fecerunt. Populus duce Sex.Clodio scriba corpus P. Clodi in curiam intulit cremavitque subselliis et tribunalibus et mensis et codicibus librariorum; quo igne et ipsa quoque curia flagravit, et item Porcia basilica quae erat ei iuncta ambusta est.
Domus quoque M. Lepidi interregis is enim magistratus curulis erat creatus et absentis Milonis eadem illa Clodiana multitudo oppugnavit, sed inde sagittis repulsa est. Tum fasces ex luco Libitinae raptos attulit ad domum Scipionis et Hypsaei, deinde ad hortos Cn. Pompeii, clamitans eum modo consulem, modo dictatorem.
Incendium curiae maiorem aliquanto indignationem civitatis moverat quam interfectio Clodi. Itaque Milo, quem opinio fuerat ivisse in voluntarium exsilium, invidia adversariorum recreatus nocte ea redierat Romam qua incensa erat curia. Petebatque nihil deterritus consulatum; aperte quoque tributim in singulos milia assium dederat. Contionem ei post aliquot dies dedit M. Caelius tribunus plebis ac Cicero ipse etiam causam egit ad populum. Dicebant uterque Miloni a Clodio factas esse insidias.
Fiebant interea alii ex aliis interreges, quia comitia consularia propter eosdem candidatorum tumultus et easdem manus armatas haberi non poterant.
Itaque primo factum erat S.C. ut interrex et tribuni plebis et Cn. Pompeius, qui pro cos. ad urbem erat, viderent ne quid detrimenti res publica caperet, dilectus autem Pompeius tota Italia haberet. Qui cum summa celeritate praesidium comparasset, postulaverunt apud eum familiam Milonis, item Faustae uxoris eius exhibendam duo adulescentuli qui Appii Claudii ambo appellabantur; qui filii erant C. Claudi, qui frater fuerat Clodi, et ob id illi patrui sui mortem velut auctore patre persequebantur.
Easdem Faustae et Milonis familias postulaverunt duo Valerii, Nepos et Leo, L. Herennius Balbus P. Clodi quoque familiam et comitum eius postulavit; eodem tempore Caelius familiam Hypsaei et Q. Pompeii postulavit.
Adfuerunt Miloni Q. Hortensius, M. Cicero, M. Marcellus, M. Calidius, M. Cato, Faustus Sulla. Verba pauca Q. Hortensius dixit, liberos esse eos qui pro servis postularentur; nam post recentem caedem manu miserat eos Milo sub hoc titulo quod caput suum ulti essent. Haec agebantur mense intercalari.
Post diem tricesimum fere quam erat Clodius occisus Q. Metellus Scipio in senatu contra Q. Caepionem conquestus est de hac caede P. Clodi.
Falsum esse dixit, quod Milo sic se defenderet, sed Clodium Aricinos decuriones alloquendi gratia abisse profectum cum sex ac XX servis; Milonem subito post horam quartam, senatu misso, cum servis amplius CCC armatis obviam ei contendisse et supra Bovillae inoponantem in itinere aggressum. Ibi P. Clodium tribus vulneribus acceptis Bovillas perlatum; tabernam in quam perfugerat expugnatam a Milone; semianimen Clodium extractum in via Appia occisum esse anulumque eius ei morienti extractum. Deinde Milonem, cum sciret in Albano parvolum filium Clodi esse, venisse ad villam et, cum puer ante subtractus esset, ex servo Halicore quaestionem ita habuisse ut eum articulatim consecaret; vilicum et duos praeterea servos iugulasse. Ex servis Clodi qui dominum defenderant undecim esse interfectos, Milonis duos solos saucios factos esse; ob quae Milonem postero die XII servos qui maxime operam navassent manu misisse populoque tributim singula milia aeris ad defendendos de se rumores dedisse. Milo misisse ad Cn. Pompeium dicebatur qui Hypsaeo summe studebat, quod fuerat eius quaestor, desistere se petitione consulatus, si ita ei videretur; Pompeius respondisse nemini se neque petendi neque desistendi auctorem esse, neque populi Romani potestatem aut consilio aut sententia interpellaturum. Deinde per C. Lucilium, qui propter M. Ciceronis familiaritatem amicus erat Miloni, egisse quoque dicebatur ne se de hac re consulendo invidia oneraret.
Inter haec cum crebresceret rumor Cn. Pompeium cerari dictatorem oportere neque aliter mala civitatis sedari posse, visum est optimatibus tutius esse eum consulem sine collega creari, et cum tractata ea res esset in senatu, facto in M. Bibuli sententiam S.C. Pompeius ab interrege Servio Sulpicio V Kal. Mart. mense intercalario consul creatus est statimque consulatum iniit.
Deinde post diem tertium de legibus novis ferendis rettulit: duas ex S.C. promulgavit, alteram de vi qua nominatim caedem in Appia via factam et incendium curiae et domus M. Lepidi interregis oppugnatam comprehendit, alteram de ambitu: poena graviore et forma iudiciorum breviore. Utraque enim lex prius testes dari, deinde uno die atque eodem et ab accusatore et a reo perorari iubebat, ita ut duae horae accusatori, tres reo darentur.
His legibus obsistere M. Caelius tr.pl. studiosissimus Milonis conatus est, quod et privilegium diceret in Milonem ferri et iudicia praecipitari. Et cum pertinacius leges Caelius vituperaret, eo processit irae Pompeius ut diceret, si coactus esset, armis se rem publicam defensurum. Timebat autem Pompeius Milonem seu timere se simulabat: plerumque non domi suae des in hortis manebat, idque ipsum in superioribus circa quos etiam magna manus militum excubabat. Senatum quoque semel repente dimiserat Pompeius, quod diceret timere se adventum Milonis.
Dein proximo senatu P. Cornificius ferrum Milonem intra tunicam habere ad femur alligatum dixerat; postulaverat ut femur nudaret, et ille sine mora tunicam levarat: tum M. Cicero exclamaverat omnia illi similia crimina esse quae in Milonem dicerentur alia.
 Deinde T.Munatius Plancus tribunus plebis produxerat in contionem M. Ae milium Philemonem, notum hominem, libertum M. Lepidi. Is se dicebat pariterque secum quattuor liberos homines iter facientes supervenisse cum Clodius occideretur, et ob id proclamassent, abreptos et perductos per duos menses in villa Milonis praeclusos fuisse; eaque res seu vera seu falsa magnam invidiam Miloni contraxerat. Idem quoque Munatius et Pompeius tribuni plebis in rostra produxerant triumvirum capitalem, eumque interrogaverant an Galatam Milonis servum caedes facientem deprehendisset. Ille dormientem in taberna pro fugitivo prehensum et ad se perductumn esse responderat. Denuntiaverant tamen triumviro, ne servum remitteret: sed postera die Caelius tribunus plebis et Manilius Cumanus collega eius ereptum e domo triumviri servum Miloni reddiderant. Haec, etsi nullam de his criminibus mentionem fecit Cicero, tamen, quia ita compereram, putavi exponenda. Inter primos et Q. Pompeius et C. Sallustius et T.Munatius Plancus tribuni plebis inimicissimas contiones de Milone habebant, invidiosas etiam de Cicerone, quod Milonem tanto studio defenderet. Eratque maxima pars multitudini infensa non solum Miloni sed etiam propter invisum patrocinium Ciceroni. Postea Pompeius et Sallustius in suspicione fuerunt redisse in gratiam cum Milone ac Cicerone; Plancus autem infestissime perstitit, atque in Ciceronem quoque multitudinem instigavit. Pompeio autem suspectum faciebat Milonem, ad perniciem eius comparari vim vociferatus: Pompeiusque ob ea saepius querebatur sibi quoque fieri insidias et id palam, ac maiore manu se armabat. Dicturum quoque diem Ciceroni Plancus ostendebat postea, ante Q. Pompeius idem meditatus erat. Tanta tamen con stantia ac fides fuit Ciceronis ut non populi a se alienatione, non Cn. Pompeii suspicionibus, non periculo futurum ut sibi dies ad populum diceretur, non armis quae palam in Milonem sumpta erant deterreri potuerit a defensione eius: cum posset omne periculum suum et offensionem inimicae multitudinis declinare, redimere autem Cn. Pompeii animum, si paulum ex studio defensionis remisisset.
Perlata deinde lege Pompei, in qua id quoque scriptum erat ut quaesitor suffragio populi ex iis qui consules fuerant crearetur, statim comitia habita, creatusque est L. Domitius Ahenobarbus quaesitor. Album quoque iudicum qui de ea re iudicarent Pompeius tale proposuit ut numquam neque clariores viros neque sanctiores propositos esse constaret. Post quod statim nova lege Milo postulatus est a duobus Appiis Claudiis adulescentibus iisdem a quibus antea familia eius fuerat postulata; itemque de ambitu ab iisdem Appiis, et praeterea a C. Ateio et L. Cornificio; de sodaliciiis etiam a P. Fulvio Nerato. Postulatus autem erat et de sodaliciis et de ambitu ea spe, quod primum iudicium de vi futurum apparebat, quo eum damnatum iri confidebant nec postea responsurum.
Divinatio de ambitu accusatorum facta est quaesitore A. Torquato, atque ambo quaesitores, Torquatus et Domitius, prid. Non. April. reum adesse iusserunt. Quo die Milo ad Domiti tribunal venit, ad Torquati amicos misit; ibi postulante pro eo M. Marcello obtinuit ne prius causam de ambitu diceret quam de vi iudicium esset perfectum.
Apud Domitium autem quaesitorem maior Appius postulavit a Milone servos exhiberi numero IIII et L, et cum ille negaret eos qui nominabantur in sua potestate esse, Domitius ex sententia iudicum pronuntiavit ut ex servorum suorum numero accusator quot vellet ederet.
Citati deinde testes secundum legem quae, ut supra diximus, iubebat ut prius quam causa ageretur testes per triduum audirentur, dicta eorum iudices consignarent, quarta die adesse omnes iuberentur ac coram accusatore ac reo pilae in quibus nomina iudicum inscripta essent aequarentur; dein rurusus postera die sortitio iudicum fieret unius et LXXX: qui numerus cum sorte obtigisset, ipsi protinus sessum irent; tum ad dicendum accusator duas horas, reus tres haberet, resque eodem die illo iudicaretur; prius autem quam sententiae ferrentur, quinos ex singulis ordinibus accusator, totidem reus reiceret, ita ut numerus iudicum relinqueretur qui sententias ferrent quinquaginta et unus.
 Primo die datus erat in Milonem testis C. Causinius Schola, qui se cum P. Clodio fuisse, cum is occisus esset, dixit, atrocitatemque rei factae quam maxime potuit auxit. Quem cum interrogare M. Marcellus coepisset, tanto tumultu Clodianae multitudinis circumstantis exterritus est ut vim ultimam timens in tribunal a Domitio reciperetur. Quam ob causam Marcellus et ipse Milo a Domitio praesidium imploraverunt.
Sedebat eo tempore Cn. Pompeius ad aerarium, perturbatusque erat eodem illo clamore: itaque Domitio promisit se postero die cum praesidio descensurum, idque fecit. Qua re territi Clodiani silentio verba testium per biduum audiri passi sunt. Interrogaverunt eos M. Cicero et M. Marcellus et Milo ipse. Multi ex iis qui Bovillis habitabant testimonium dixerunt de eis quae ibi facta erant: coponem occisum, tabernam expugnatam, corpus Clodi in publicum extractum esse.
Virgines quoque Albanae dixerunt mulierem ignotam venisse ad se quae Milonis mandato votum solveret, quod Clodius occisus esset.
Ultimae testimonium dixerunt Sempronia, Tuditani filia, socrus P. Clodi, et uxor Fulvia, et fletu suo magnopere eos qui assistebant commoverunt. Dimisso circa horam decimam iudicio T.Munatius pro contione populum adhortatus est ut postero die frequens adesset et elabi Milonem non paterentur, iudiciumque et dolorem suum ostenderet euntibus ad tabellam ferendam. Postero die, qui fuit iudicii summus a. d. VII Idus Aprilis, clausae fuerunt tota urbe tabernae; praesidia in foro et circa omnis fori aditus Pompeius disposuit; ipse pro aerario, ut pridie, consedit saeptus delecta manu militum. Sortitio deinde iudicum a prima die facta est: post tantum silentium toto foro fuit quantum esse in aliquo foro posset. Tum intra horam secundam accusatores coeperunt dicere Appius maior et M. Antonius et P. Valerius Nepos. Usi sunt ex lege horis duabus.
Respondit his unus M. Cicero: et cum quibusdam placuisset ita defendi crimen, interfici Clodium pro re publica fuisse quam formam M. Brutus secutus est in ea oratione quam pro Milone composuit et edidit quasi egisset Ciceroni id non placuit ut, quisquis bono publico damnari, idem etiam occidi indemnatus posset. Itaque cum insidias Milonem Clodio fecisse posuissent accusatores, quia falsum id erat nam forte illa rixa commissa fuerat Cicero apprehendit et contra Clodium Miloni fecisse insidias disputavit, eoque tota oratio eius spectavit. Sed ita constitit ut diximus, nec utrius consilio pugnatum esse eo die, verum et forte occurrisse et ea rixa servorum ad eam denique caedem perventum. Notum tamen erat utrumque mortem alteri saepe minatum esse, et sicut suspectum Milonem maior quam Clodi familia faciebat, ita expeditior et paratior ad pugnam Clodianorum quam Milonis fuerat.
Cicero cum inciperet dicere, exceptus est acclamatione Clodianorum, qui se continere ne metu quidem circumstantium militum potuerunt. Itaque non ea qua solitus erat constantia dixit. Manet autem illa quoque excepta eius oratio: scripsit vero hanc quam legimus ita perfecte ut iure prima haberi possit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License