Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Asconius Pedianus
Commentarii

IntraText CT - Text

  • III. PRO MILONE.
    • Enarratio.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Enarratio.

Vers. a primo L
Unum genus est adversum infestumque nobis et cetera.
Ita ut in causae expositione diximus, Munatius Plancus pridie pro contione populum adhortatus erat ne pateretur elabi Milonem.
Ver. a primo CC
 Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur.
T.Munatius Plancus et Q. Pompeius Rufus tribuni pl., de quibus in argumento huius orationis diximus, cum contra Milonem Scipioni et Hypsaeo studerent, contionati sunt eo ipso tempore plebemque in Milonem accenderunt quo propter Clodi corpus curia incensa est, nec prius destiterunt quam flamma eius incendii fugati sunt e contione. Erant enim tunc rostra non eo loco quo nunc sunt sed ad comitium, prope iuncta curiae. Ob hoc T.Munatium ambustum tribunum appellat; fuit autem paratus ad dicendum.

Paulo post
 Cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit?
Post biduum medium quam Clodius ocisus erat interrex primus proditus est M. Aemilius Lepidus. Non fuit autem moris ab eo qui primus interrex proditus erat comitia haberi. Sed Scipionis et Hypsaei factiones, quia recens invidia Milonis erat, cum contra ius postularent ut interrex ad comitia consulum creandorum descenderet, idque ipse non faceret, domum eius per omnes interregni dies fuerunt autem ex more quinque obsederunt. Deinde omni vi ianua expugnata et imagines maiorum deiecerunt et lectulum adversum uxoris eius Corneliae, cuius castitas pro exemplo habita est, fregerunt, iterumque telas quae ex vetere more in atrio texebantur diruerunt. Post quae supervenit Milonis manus et ipsa postulans comitia; cuius adventus fuit saluti Lepido: in se enim ipsae conversae sunt factiones inimicae, atque ita oppugnatio domus interregis omissa est.

Paulo post
 Quod si per furiosum illum tribunum pl. senatui quod sentiebat perfice re licuisset, novam quaestionem nullam haberemus. Decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. Divisa sententia est postulante nescio quo. Si reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.
Quid sit dividere sententiam ut enarrandum sit vestra aetas, filii, facit.
Cum aliquis in dicenda sententia duas pluresve res complectitur, si non omnes eae probantur, postulatur ut dividatur, id est de rebus singulis referatur. Forsitan nunc hoc quoque velitis scire qui fuerit qui id postulaverit. Quod non fere adicitur: non enim ei qui hoc postulat oratione longa utendum ac ne consurgendum quidem utique est; multi enim sedentes hoc unum verbum pronuntiant Divide: quod cum auditum est, liberum est ei qui facit relationem dividere. Sed ego, ut curiosius aetati vestrae satisfaciam, Acta etiam totius illius temporis persecutus sum; in quibus cognovi pridie Kal. Mart. S.C. esse factum, P. Clodi caedem et incendium curiae et oppugnationem aedium M. Lepidi contra rem p. factam; ultra relatum in Actis illo die nihil; postero die, id est Kal.Mart., T.Munatium in contione exposuisse populo quae pridie acta erant in senatu: in qua contione haec dixit ad verbum:
Cum Hortensius dixisset ut extra ordinem quaereretur apud quaesitorem; existimaret futurum ut, cum pusillum dedisset dulcedinis, largiter acerbitatis devorarent: adverus hominem ingeniosum nostro ingenio usi sumus; invenimus Fufium, qui diceret "Divide"; reliquae parti sententiae ego et Sallustius intercessimus.
Haec contio, ut puto, explicat et quid senatus decernere voluerit, et quis divisionem postulaverit, et quis intercesserit et cur. Illud vos meminisse non dubito per Q. Fufium illo quoque tempore quo de incesto P. Clodi actum est factum ne a senatu asperius decerneretur.

De L. Domitio dicit:
 Dederas enim quam contemneres populares insanias iam ab adulescen tia documenta maxima.
Constantiam L. Domiti quam in quaestura praestitit significat. Nam eo tempore cum M. Manilius tribunus plebis subnixus libertinorum et servorum manu perditissimam legem ferret ut libertinis in omnibus tribubus suffragium esset, idque per tumultum ageret et clivum Captitolium obsideret, discusserat perruperatque coetum Domitius ita ut multi Manilianorum occiderentur. Quo facto et plebem infimam offenderat et senatus magnam gratiam inierat.

 Itaque illud Cassianum indicium in his personis valeat.
L. Cassius fuit, sicut iam saepe diximus, summae vir severitatis. Is quotiens quaesitor iudicii alicuius esset in quo quaerebatur de homine occiso suadebat atque etiam praeibat iudicibus hoc quod Cicero nunc admonet, ut quaereretur cui bono fuisset perire eum de cuius morte quaeritur.
Ob quam severitatem, quo tempore Sex.Peducaeus tribunus plebis criminatus est L. Metellum pontificem max. totumque collegium pontificum male iudicasse de incesto virginum Vestalium, quod unam modo Aemiliam damnaverat, absolverat autem duas Marciam et Liciniam, populus hunc Cassium creavit qui de eisdem virginibus quaereret. Isque et ultrasque eas et praeterea complures alias nimia etiam, ut existimatio est, asperitate usus damnavit.

 Et aspexit me illis quidem oculis quibus tunc solebat cum omnibus omnia minabatur. Movet me quippe lumen curiae!
Hic est Sex.Clodius quem in argumento huius orationis diximus corpus Clodi in curiam intulisse et ibi cremasse eoque incenso curiam conflagrasse; ideo lumen curiae dicit.

 Quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit? Haec intenta nobis est, huic ego obici vos pro me passus non sum, haec insidiata Pompeio est.
Haec intenta nobis est et obici vos pro me non sum passus, manifestum est pertinere ad id tempus quo post rogationem a P. Clodio in eum promulgatam urbe cessit. Qua re dicat insidiata Pompeio est fortassis quaeratis.
Pisone et Gabinio coss. pulso Cicerone in exilium, cum III Idus Sextiles Pompeius in senatum venit, dicitur servo P. Clodi sica excidisse, eaque ad Gabinium consulem delata dictum est servo imperatum a P. Clodio ut Pompeius occideretur.
Pompeius statim domum rediit et ex eo domi se tenuit. Obsessus est etiam a liberto Clodi Damione, ut ex Actis eius anni cognovi, in quibus XV Kal. Sept. L. Novius tribunus plebis, collega Clodi, cum Damio adversum L. Flavium praetorem appellaret tribunos et tribuni de appellatione cognoscerent, ita sententiam dixit:
Et si ab hoc apparitore P. Clodi vulneratus sum, et hominibus armatis praesidiis dispositis a re publica remotus Cn. Pompeius obsessusque est, cum appeller, non utar eius exemplo quem vitupero et iudicium tollam,
et reliqua de intercessione.
Haec viam Appiam monumentum nominis sui nece Papiri cruentavit.
Pompeius post triumphum Mithridaticum Tigranis filium in catenis deposuerat apud Flavium senatorem: qui postea cum esset praetor eodem anno quo tribunus plebis Clodius, petiit ab eo Clodius super cenam ut Tigranem adduci iuberet ut eum videret. Adductum collocavit in convivio, dein Flavio non reddidit Tigranem: domum misit et habuit extra catenas nec repetenti Pompeio reddidit.
Postea in navem deposuit, et cum profugeret ille, tempestate delatus est Antium. Inde ut deduceretur ad se, Clodius Sex. Clodium, de quo supra diximus, misit. Qui cum reduceret, Flavius quoque re cognita ad eripiendum Tigranem profectus est. Ad quartum lapidem ab urbe pugna facta est in qua multi ex utraque ceciderunt, plures tamen ex Flavi, inter quos et M. Papirius eques Romanus, publicanus, familiaris Pompeio. Flavius sine comite Romam vix perfugit.

 Haec eadem longo intervallo conversa rursus est in me: nuper quidem, ut scitis, me ad Regiam paene confecit.
Quo die periculum hoc adierit, ut Clodius eum ad Regiam paene confecerit, nusquam inveni; non tamen adducor ut putem Ciceronem mentitum, praesertim cum adiciat ut scitis. Sed videtur mihi loqui de eo die quo consulibus Domitio et Messala qui praecesserant eum annum cum haec oratio dicta est inter candidatorum Hypsaei et Milonis manus in via Sacra pugnatum est, multique ex Milonianis ex improviso ceciderunt. De cuius diei periculo suo ut putem loqui eum facit et locus pugnae nam in Sacra via traditur commissa, in qua est Regia et quod adsidue simul erant cum candidatis suffragatores, Milonis Cicero, Hypsaei Clodius.

 Potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, obpugnata domo?
L. Caecilius Rufus de quo dicitur fuit praetor P. Lentulo Spinthere Q. Metello Nepote coss., quo anno Cicero restitutus est. Is cum faceret ludos Apollinares, ita infima coacta multitudo annonae caritate tumultuata est ut omnes qui in theatro spectandi causa consederant pellerentur. De oppugnata domo nusquam adhuc legi; Pompeius tamen cum defenderet Milonem apud populum, de vi accusante Clodio, obiecit ei, ut legimus apud Tironem libertum Ciceronis in libro IIII de vita eius, oppressum L. Caecilium praetorem.

 Paulo post
 At quo die? quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercen nario tribuno plebis concitata.
Hoc significat eo die quo Clodius occisus est contionatum esse mercennarium eius tribunum plebis. Sunt autem contionati eo die, ut ex Actis apparet, C. Sallustius et Q. Pompeius, utrique et inimici Milonis et satis inquieti. Sed videtur mihi Q. Pompeium significare; nam eius seditiosior fuit contio.

 Dixit C. Causinius Schola Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse.
Hic fuit Causinius apud quem Clodius mansisse Interamnae videri volebat qua nocte deprehensus est in Caesaris domo, cum ibi in operto virgines pro populo Romano sacra facerent.

Paulo post
 Scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius. Me videlicet latronem et sicarium abiecti homines ac perditi describebant.
Q. Pompeius Rufus et C. Sallustius tribuni fuerunt quos significat. Hi enim primi de ea lege ferenda populum hortati sunt et dixerunt a manu Milonis occisum esse Clodium et cetera.

 Atqui ut illi nocturnus adventus vitandus fuit, sic Miloni, cum insi diator esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum et cetera.
Via Appia est prope urbem monumentum Basili qui locus latrociniis fuit perquam infamis, quod ex aliis quoque multis intellegi potest.

 Comites Graeculi quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca prope rabat.
Saepe obiecit Clodio Cicero socium eum coniurationis Catilinae fuisse; quam rem nunc quoque reticens ostendit. Fuerat enim opinio, ut Catilina ex urbe profugerat in castra Manli centurionis qui tum in Etruria ad Faesulas exercitum ei comparabat, Clodium subsequi eum voluisse et coepisse, tum dein mutato consilio in urbem redisse.

 Non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei te enim appello, et ea voce ut me exaudire possis tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus.
Diximus in argumento orationis huius Cn. Pompeium simulasse timorem, seu plane timuisse Milonem, et ideo ne domi quidem suae sed in hortis superioribus ante iudicium mansisse, ita ut villam quoque praesidio militum circumdaret.
Q. Pompeius Rufus tribunus plebis, qui fuerat familiarissimus omnium P. Clodio et sectam illam sequi se palam profitebatur, dixerat in contione paucis post diebus quam Clodius erat occisus.
Milo dedit quem in curia cremaretis: dabit quem in Capitolio sepeliatis.
In eadem contione idem dixerat habuit enim eam a. d. VIII Kal. Febr. cum Milo pridie, id est VIIII Kal. Febr., venire ad Pompeium in hortos eius voluisset, Pompeium ei per hominem propinquum misisse nuntium ne ad se veniret. Prius etiam quam Pompeius ter consul crearetur, tres tribuni, Q. Pompeius Rufus, C. Sallustius Crispus, T.Munatius Plancus, cum cotidianis contionibus suis magnam invidiam Miloni propter occisum Clodium excitarent, produxerant ad populum Cn. Pompeium et ab eo quaesierant num ad eum delatum esset illius quoque rei indicium, suae vitae insidiari Milonem. Responderat Pompeius: Licinium quendam de plebe sacrificulum qui solitus esset familias purgare ad se detulisse servos quosdam Milonis itemque libertos comparatos esse ad caedem suam, nomina quoque servorum edidisse; se ad Milonem misisse utrum in potestate sua haberet; a Milone responsum esse, ex iis servis quos nominasset partim neminem se umquam habuisse, partim manumisisse; dein, cum Licinium apud se haberet, Lucium quendam de plebe ad corrumpendum indicem venisse; qua re cognita in vincla eum publica esse coniectum. Decreverat enim senatus ut cum interrege et tribunis plebis Pompeius daret operam ne quid res pulica detrimenti caperet. Ob has suspiciones Pompeius in superioribus hortis se continuerat; deinde ex S.C. dilectu per Italiam habito cum redissent, venientem ad se Milonem unum omnium non admiserat. Item cum senatus in porticu Pompeii haberetur ut Pompeius posset interesse, unum eum excuti prius quam in senatum intraret iusserat. Hae sunt suspiciones quas se dicit pertimescere.

 Quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure posset? sed praesidio esse et cetera.
Idem T.Munatius Plancus, ut saepe diximus, post audita et obsignata testium verba dimissosque interim iudices vocata contione cohortatus erat populum ut clausis tabernis postero die ad iudicium adesset nec pateretur elabi Milonem.

 Incidebantur iam domi leges quae nos servis nostris addicerent.
Significasse iam puto nos fuisse inter leges P. Clodi quas ferre proposuerat eam quoque qua libertini, qui non plus quam in IIII tribubus suffragium ferebant, possent in rusticis quoque tribubus, quae propriae ingenuorum sunt, ferre.

 Senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat.
Significat id tempus quo P. Clodius, cum adhuc quaestor designatus esset, deprehensus est, cum intrasset eo ubi sacrificium pro populo Romano fiebat. Quod factum notatum erat S.C. , decretumque ut extra ordinem de ea re iudicium fieret.

Ver. a novis. CLX
Quo loco inducit loquentem Milonem cum bonarum partium hominibus de meritis suis:
 Plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam, quo tutior esset vestra vita, se fecisse commemorat ut non modo virtute flecteret, sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret.
Puto iam supra esse dictum Milonem ex familia fuisse Papia, deinde adoptatum esse ab T.Annio, avo suo materno. Tertium patrimonium videtur significare matris; aliud enim quod fuerit non inveni.

Peracta utrimque causa singuli quinos accusator et reus senatores, totidem equites et tribunos aerarios reiecerunt, ita ut unus et L sententias tulerint. Senatores condemnaverunt XII, absolverunt VI; equites condemnaverunt XIII, absolverunt IIII; tribuni aerarii condemnaverunt XIII, absolverunt III.
Videbantur non ignorasse iudices inscio Milone initio vulneratum esse Clodium, sed compererant, post quam vulneratus esset, iussu Milonis occisum. Fuerunt qui crederent M. Catonis sententia eum esse absolutum; nam et bene cum re publica actum esse morte P. Clodi non dissimulaverat et studebat in petitione consulatus Miloni et reo adfuerat. Nominaverat quoque eum Cicero praesentem et testatus erat audisse eum a M. Favonio ante diem tertium quam facta caedes erat, Clodium dixisse periturum esse eo triduo Milonem Sed Milonis quoque notam audaciam removeri a re publica utile visum est. Scire tamen nemo umquam potuit utram sententiam tulisset. Damnatum autem opera maxime Appi Claudi pronuntiatum est.
Milo postero die factus reus ambitus apud Manlium Torquatum absens damnatus est. Illa quoque lege accusator fuit eius Appius Claudius, et cum ei praemium lege daretur, negavit se eo uti. Subscripserunt ei in ambitus iudicio P. Valerius Leo et Cn. Domitius Cn. f.
Post paucos dies quoque Milo apud M. Favonium quaesitorem de sodaliciis damnatus est accusante P. Fulvio Nerato, cui e lege praemium datum est. Deinde apud L. Fabium quaesitorem iterum absens damnatus est de vi: accusavit L. Cornificius et Q. Patulcius.
Milo in exilium Massiliam intra paucissimos dies profectus est. Bona eius propter aeris alieni magnitudinem semuncia venierunt.
Post Milonem eadem lege Pompeia primus est accusatus M. Saufeius M. f. qui dux fuerat in expugnanda taberna Bovillis et Clodio occidendo. Accusaverunt eum L. Cassius, L. Fulcinius C. f., C. Valerius; defenderunt M. Cicero, M. Caelius, obtinueruntque ut una sententia absolveretur. Condemnaverunt senatores X, absolverunt VIII; condemnaverunt equites Romani VIIII, absolverunt VIII; sed ex tribunis aerariis X absolverunt, VI damnaverunt: manifestumque odium Clodi saluti Saufeio fuit, cum eius vel peior causa quam Milonis fuisset, quod aperte dux fuerat expugnandae tabernae. Repetitus deinde post paucos dies apud C. Considium quaestiorem est lege Plautia de vi, subscriptione ea quod loca edita occupasset et cum telo fuisset; nam dux fuerat operarum Milonis. Accusaverunt C. Fidius, Cn. Aponius Cn. f., M. Seius Sex.f.; defenderunt M. Cicero, M. Terentius Varro Gibba. Absolutus est sententiis plenius quam prius: graves habuit XVIIII, absolutorias duas et XXX; sed e contrario hoc ac priore iudicio accidit: equites enim ac senatores eum absolverunt, tribuni aerarii damnaverunt.
Sex. autem Clodius quo auctore corpus Clodi in curiam illatum fuit accusantibus C. Caesennio Philone, M. Alfidio, defendente T.Flacconio, magno consensu damnatus est, sententiis sex et XL; absolutorias quinque omnino habuit, duas senatorum, tres equitum.
Multi praeterea et praesentes et cum citati non respondissent damnati sunt, ex quibus maxima pars fuit Clodianorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License