Haec oratio dicta est L. Caesare C. Figulo coss. post
annum quam pro Cornelio dixerat.
Sex competitores in consulatus petitione
Cicero habuit, duos patricios, P. Sulpicium Galbam, L. Sergium Catilinam;
quattuor plebeios ex quibus duos nobiles, C. Antonium, M. Antoni oratoris
filium, L. Cassium Longinum, duos qui tantum non primi ex familiis suis
magistratum adepti erant, Q. Cornificium et C. Licinium Sacerdotem. Solus
Cicero ex competitoribus equestri erat loco natus; atque in petitione patrem
amisit.
Ceteri eius competitores modeste se gessere, visique sunt Q. Cornificius et
Galba sobrii ac sancti viri, Sacerdos nulla improbitate notus; Cassius quamvis
stolidus tum magis quam improbus videretur, post paucos menses in coniuratione
Catilinae esse eum apparuit ac cruentissimarum sententiarum fuisse auctorem.
Itaque hi quattuor prope iacebant.
Catilina autem et Antonius, quamquam omnium maxime infamis eorum vita esset,
tamen multum poterant. Coierant enim ambo ut Ciceronem consulatu deicerent,
adiutoribus usi firmissimis M. Crasso et C. Caesare. Itaque haec oratio contra
solos Catilinam et Antonium est. Causa orationis huius modi in senatu habendae
Ciceroni fuit quod, cum in dies licentia ambitus augeretur propter praecipuam
Catilinae et Antoni audaciam, censuerat senatus ut lex ambitus aucta etiam cum
poena ferretur; eique rei Q. Mucius Orestinus tr.pl. intercesserat. Tum Cicero
graviter senatu intercessionem ferente surrexit atque in coitionem Catilinae et
Antoni invectus est ante dies comitiorum paucos.
|