Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asconius Pedianus Commentarii IntraText CT - Text |
|
|
I. IN SENATU CONTRA L. PISONEM.Argumentum.Haec oratio dicta est Cn. Pompeio Magno II M.
Crasso II coss. ante paucos dies quam Cn. Pompeius ludos faceret, quibus
theatrum a se factum dedicavit. Hoc intellegi ex ipsius Ciceronis verbis potest
quae in hac oratione posuit. dixit enim sic: "Instant post hominum
memoriam apparatissimi magnificentissimi ludi ... quidem posuit hanc inter
eas orationes quas dixit Cicero L. Domitio Appio Claudio coss. ultimam. Sed ut
ego ab eo dissentiam facit primum quod Piso reversus est ex provincia Pompeio
et Crasso consulibus, Gabinius Domitio et Appio: hanc autem orationem dictam
ante Gabini reditum ex ipsa manifestum est. Deinde magis quidem naturale est ut
Piso recenti reditu invectus sit in Ciceronem responderitque insectationi eius
qua revocatus erat ex provincia quam post anni intervallum. Apparet autem
Ciceronem respondisse Pisoni. In summa, cum dicat in ipsa oratione Cicero
instare magnificentissimos apparatissimosque ludos, non video quo modo hoc
magis Domitio et Appio coss. dictum sit, quibus consulibus nulli notabiliores
ludi fuerunt, quam Pompeio et Crasso, quo anno Pompeius exquisitissimis
magnificentissimisque omnis generis ludis theatrum dedicavit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |