Enarratio.
Circa vers. a primo ***
Quod minimum specimen in te ingeni? Ingeni autem? immo ingenui hominis ac
liberi: qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.
Tametsi haec oratio sic inscribitur: "In L. Pisonem"; tamen non puto
vos ignorare hunc Pisonem ex ea familia esse quae Frugi appellata sit: et ideo
dicit aspernari eum moribus nomen.
Circa vers. LXXX
Hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet:
neque enim hoc mea natura fert, nec municipi, praesertim de me optime meriti,
dignitas patitur.
Magnopere me haesitare confiteor quid sit quae re Cicero Placentiam muni cipium
esse dicat. Video enim in annalibus eorum qui Punicum bellum secundum
scripserunt tradi Placentiam coloniam deductam pridie Kal. Iun. primo anno eius
belli, P. Cornelio Scipione, patre Africani prioris, Ti.Sempronio Longo coss. Neque illud dici potest,
sic eam coloniam esse deductam quemadmodum post plures aetates Cn. Pompeius Strabo, pater Cn. Pompei Magni, Transpadanas
colonias deduxerit. Pompeius enim non novis colonis eas constituit sed
veteribus incolis manentibus ius dedit Latii, ut possent habere ius quod
ceterae Latinae coloniae, id est ut petendo magistratus civitatem Romanam
adipiscerentur. Placentiam autem sex milia hominum novi coloni deducti sunt, in quibus
equites ducenti. Deducendi fuit causa ut
opponerentur Gallis qui eam partem Italiae tenebant. Deduxerunt IIIviri P.
Cornelius Asina, P. Papirius Maso, Cn. Cornelius Scipio. Eamque coloniam LIII
deductam esse invenimus: deducta est autem Latina. Duo porro genera earum
coloniarum quae a populo Romano deductae sunt fuerunt, ut Quiritium aliae,
aliae Latinorum essent. De se autem optime meritos Placentinos ait, quod illi
quoque honoratissima decreta erga Ciceronem fecerunt certaveruntque in ea re
cum tota Italia, cum de reditu eius actum est.
Paulo post
De avo Pisonis materno:
Hic cum a domo profectus Placentiae forte consedisset paucis post annis in
eam civitatem nam tum erat ascendit. Prius enim Gallus, dein
Gallicanus, extremo Placentinus haberi coeptus est.
Hoc quod dicit civitatem fuisse Placentiam, ab eadem persuasione ponit
municipium fuisse. Avum autem maternum Pisonis primo Gallum fuisse ideo ait
quod venisse eum in Italiam dicit trans Alpis, dein Gallicanum, quod in Italia
consederit, Placentinum denique, postquam adscitus sit a Placentinis. Sed
Pisonis avus multo post ea tempora fuit quibus Placentia colonia est deducta.
Circa vers. a
primo ***
Lautiorem pater tuus socerum quam C. Piso in illo luctu meo. Ei enim filiam
meam collocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum
delegissem.
Quis fuerit socer Pisonis patris ipse supra dixit his verbis: Insuber
quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset,
adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est
appellare, eique filiam collocavit. Calventium aiunt eum appellatum.
Ipsius Pisonis contra quem haec oratio est socerum Rutilium Nudum Fenestella
tradit. Cicero filiam post mortem Pisonis generi P. Lentulo collocavit, apud
quem illa ex partu decessit.
Cir.ver. a primo
CCLXX
Ego in C. Rabirio perduellionis reo XXXX annis ante me consulem interpositam
senatus auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi.
Possit aliquis credere errare Ciceronem, quod dicat quadraginta annis factum
esse ut ex S.C. arma adversus L. Appuleium Saturninum tribunum plebis
sumerentur. C. enim Mario L. Valerio
coss. id senatum decrevisse, qui coss. annis ante consulatum Ciceronis XXXVII
fuerint. Sed hic non subtilis computatio annorum facta est verum summatim
tempus comprehensum est, ut proinde debeamus accipere ac si dixerit: prope
XXXX annis. Haec consuetudo in ipsis orationibus est: itaque Cicero in ea
quoque quam habuit in Catilinam in senatu, ait octavus decimus dies esset
postea quam factum est senatus consultum ut viderent consules ne quid res
publica detrimenti caperet, dixit vicesimum diem habere se S.C. tamquam in
vagina reconditum.
Cir. vers. a primo CCC
Ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno plebis prohibe rer
quae constitueram, cum is mihi tantum modo iurare permitteret, sine ulla
dubitatione iuravi rem p. atque hanc urbem mea unius opera esse salvam.
Diximus iam antea a Q. Metello Nepote tr. pl. Ciceronem consulatu abeuntem
prohibitum esse contionari de rebus quas in eo magistratu gessit.
Cir. ver. a primo CCCXX
Dicit de ludia Compitaliciis:
Quos Q. Metellus facio iniuriam fortissimo viro mortuo, qui illum
cuius paucos pares haec civitas tulit cum hac importuna belua conferam sed ille
designatus consul, cum quidem tr. pl. suo auxilio magistros ludos contra S.C.
facere iussisset, privatus fieri vetuit. Tu cum in Kal. Ian. Compitaliorum
dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam ante praetextatus fuisset, ludos
facere et praetextatum volitare passus es.
L. Iulio C. Marcio consulibus quos et
ipse Cicero supra memoravit senatus consulto collegia sublata sunt quae
adversus rem publicam videbantur esse constituta. Solebant autem magistri
collegiorum ludos facere, sicut magistri vicorum faciebant, Compitalicios
praetextati, qui ludi sublatis collegiis discussi sunt. Post VI deinde annos
quam sublata erant P. Clodius tr.pl. lege lata restituit collegia. Invidiam
ergo et crimen restitutorum confert in Pisonem, quod, cum consul esset, passus
sit ante quam lex ferretur facere Kal.Ianuar. praetextatum ludos Sex. Clodium.
Is fuit familiarissimus Clodii et operarum Clodianarum dux, quo auctore postea
illato ab eis corpore Clodii curia cum eo incensa est. Quos ludos tunc quoque
fieri prohibere temptavit L. Ninnius tr.pl. Ante biennium autem quam
restituerentur collegia, Q. Metellus Celer consul designatus magistros vicorum
ludos Compitalicios facere prohibuerat, ut Cicero tradit, quamvis auctore
tribuno plebis fierent ludi; cuius tribuni nomen adhuc non inveni.
Paulo post
Ergo his fundamentis positis consulatus tui, triduo post, inspectante te et
tacente, a fatali portento prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia eversa
est, propugnacula murique tranquillitatis atque oti; collegia non ea solum quae
senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia quaedam ex omni faece urbis ac
servitio concitata. Ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque versato
vetus illa magistra pudoris et modestiae censura sublata est.
Diximus L. Pisone A. Gabinio coss. P. Clodium tr.pl. quattuor leges perniciosas
populo Romano tulisse: annonariam, de qua Cicero mentionem hoc loco non facit
fuit enim summe popularis ut frumentum populo quod antea senis aeris trientibus
in singulos modios dabatur gratis daretur: alteram ne quis per eos dies quibus
cum populo agi liceret de caelo servaret; propter quam rogationem ait legem
Aeliam et Fufiam, propugnacula et muros tranquillitatis atque otii, eversam
esse; obnuntiatio enim qua perniciosis legibus resistebatur, quam Aelia lex
confirmaverat, erat sublata : tertiam de collegiis restituendis novisque
instituendis, quae ait ex servitiorum faece constituta: quartam ne quem
censores in senatu legendo praeterirent, neve qua ignominia afficerent, nisi
qui apud eos accusatus et utriusque censoris sententia damnatus esset.
Haec ergo
eius lege censuram, quae magistra pudoris et modestiae est, sublatam ait.
Paulo post
Persequere continentis his funeribus dies. Pro Aurelio tribunali ne
conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis
quam solitus eras intuente, dilectus servorum habebatur ab eo qui nihil sibi
umquam nec facere nec pati turpe duxit.
Profecto intellegitis P. Clodium
significari.
Cir. ver. a primo DC
Dicit de Castoris templo:
Id autem templum sublato aditu, revolsis gradibus, a coniuratorum
reliquiis atque a Catilinae praevaricatore quondam, tum ultore, armis
teneretur.
Catilinam lege repetundarum absolutum esse accusante P. Clodio iam supra dictum
est.
Statim
Cum equites Romani relegarentur, viri boni lapidibus e foro pellerentur.
L. Lamiam a Gabinio consule edicto relegatum esse iam diximus.
Cir. ver. a primo DCXX
Seplasia me hercule, te ut primum aspexit, Campanum consulem
repudiavit.
Dictum est in dissuasione legis agrariae apud populum plateam esse Capuae quae
Seplasia appellatur, in qua unguentarii negotiari sint soliti. Ergo eos quoque
qui in ea platea negotiarentur dicit invitos Pisonem vidisse, cum Capuam consul
venit, quod eos a quibus ipse expulsus erat adiuvisset.
Cir. ver. a primo DCXL
Ecquod in hac urbe maius umquam incendium fuit cui non consul
subveniret? At tu illo ipso tempore apud socrum tuam cuius domum ad meam
exhauriendam patefeceras sedebas.
Post profectionem ex urbe Ciceronis bona eius P. Clodius publicavit; postquam
direpta sunt omnia quae aut in domo aut in villis fuerunt, et ex eis ad ipsos
consules lata complura, domus direpta primum, deinde inflammata ac diruta est.
Socrus Pisonis quae fuerit invenire non potui, videlicet quod auctores rerum
non perinde in domibus ac familiis feminarum, nisi illustrium, ac virorum
nomina tradiderunt.
Paulo post
Ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, e miserrimis naturae
sordibus cum experrecta tandem virtus celeriter et verum amicum et optime
meritum civem et suum pristinum morem requisivit.
Profecto Cn. Pompeium significari intellegitis.
Cir. ver. a primo DCCC
De me cum omnes magistratus promulgassent praeter unum praetorem a quo
non fuit postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos
tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul.
Frater ille inimici mei, id est P. Clodi Ap. Claudius, sicut iam saepe
significavi, tum fuit praetor. Duos tribunos de quibus ipsis quoque iam diximus, quos de
lapide emptos ait, quia mercede id faciebant, Sex.Atilium Serranum et Q.
Numerium significat.
Cir. medium
Appellatus est hic volturius illius provinciae, si dis placet,
imperator. Ne tum quidem, Paule noster, tabellas cum laurea Romam mittere
audebas?
Confido vos intellegere L. Paulum hunc significari qui fuit pater
naturalis Africani posterioris, de Macedoniaque ultimum et Perse rege
triumphavit. Macedoniam autem Piso in quem haec oratio est obtinuit; propter
quod Paulum eum appellat, irridens eum quod ibi rem non prospere gessit.
Cir. medium
M. Marcellus qui ter consul fuit summa virtute, pietate, gloria
militari, periit in mari: qui tamen ob virtutem in gloria et laude vivit.
Fortasse
quaeratis quem dicat Marcellum. Fuit autem nepos M. Marcelli eius qui bello
Punico secundo Syracusas vicit et quinque consulatus adeptus est. Hic autem Marcellus de quo Cicero dicit naufragio ad
ipsam Africam periit paulo ante coeptum bellum Punicum tertium. Idem cum
statuas sibi ac patri itemque avo poneret in monumentis avi sui ad Honoris et
Virtutis, decore subscripsit: III
MARCELLI NOVIES COSS. Fuit enim ipse ter consul,
avus quin quies, pater semel: itaque neque mentitus est et apud imperitiores
patris sui splendorem auxit.
Cir. ver. a nov.
DCCCC
Me consequentibus diebus in ea ipsa domo qua tu me expulerats, quam
incenderas, pontifices, consules, patres conscripti conlocarunt,
mihique, quod antea nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt.
Hoc Cicero oratorio more, non historico, videtur posuisse: nam multis aetatibus
ante Ciceronem nulli id contigisse verum est, nemini vero umquam antea videamus
ne parum caute dicat.
Antiquis enim temporibus pluribus idem contigit; nam M. Valerio Maximo, ut
Antias tradidit, inter alios honores domus quoque publice aedificata est in
Palatio, cuius exitus quo magis insignis esset in publicum versus declinaretur,
hoc est, extra privatum aperiretur. Varronem autem tradere M. Valerio, quia
Sabinos vicerat, aedes in Palatio tributas, Iulius Hyginus dicit in libro piore
de viris claris, et P. Valerio Volesi filio Publicolae aedium publice locum sub
Veliis, ubi nunc aedis Victoriae est, populum ex lege quam ipse tulerat
concessisse. Tradunt et Antiochi regis
filio obsidi domum publice aedificatam, inter quos Atticus in annali: quae
postea dicitur Lucili poetae fuisse. Varro quoque in libro III de vita populi
Romani, quo loco refert quam gratus fuerit erga bene meritos, dicit Mutinae,
quod in Sicilia cum equitatu suo transierat ad nos, civitatem Romae datam
aedesque et pecuniam ex aerario.
Videamus tamen num ideo Cicero dicat sibi, quod antea nulli, domum pecunia
publica ex aerario aedificatam, quia illis aut locus publice datus sit, aut
domus quae non fuerant eorum propter illos publico sumptu aedificatae: Ciceroni
domus quae fuerat ipsius et diruta atque incensa erat et consecrata publico
sumptu aedificata sit: quod novum et huic primo et adhuc etiam soli contigit.
Cir. ver. a novis. DCCCXX
O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones,
Marcellos, Maximos! o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres
horum amborum consulum qui triumpharunt!
Diximus hanc orationem esse dictam Cn. Pompeio Magno II M. Crasso II coss.
Pompeii pater bello Italico de Picentibus, M. Crassi pater P. Crassus ante
bellum Italicum de Hispanis triumphavit.
Cir. ver. a nov. DCLX
Eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo
hoste flagravit. Eorum neuter triumphavit, quod alteri illum honorem collega,
alteri mors peremit.
Credo vos quaerere et quis hic Cotta et quis ille collega Crassi fuerit. Fuit
autem C. Cotta orator ille compar P. Sulpici qui est in dialogis Ciceronis de
Oratore scriptis. Cum decretus ille esset triumphus, mortuus est ante diem
triumphi, cum cicatrix vulneris eius quod ante plures annos in proelio
acceperat rescissa esset repente. L. autem Crasso collega fuit Q. Scaevola
pontifex qui, cum animadverteret Crasso propter summam eius in re publica poten
tiam ac dignitatem senatum in decernendo triumpho gratificari, non dubitavit
rei publicae magis quam collegae habere rationem ac ne fieret S.C. intercessit.
Idem provinciam, cuius cupiditate plerique etiam boni viri deliquerant,
deposuerat ne sumptui esset oratio.
Statim
Inrisa est a te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi a qua te
longe dixisti abhorrere: qui etiam si minus magnum bellum gesserat, istum
honorem omittendum non putavit. Tu eruditior quam Piso.
Quis hic M. Piso fuerit credo vos ignorare. Fuit autem, ut puto iam nos
dixisse, Pupius Piso eisdem temporibus quibus Cicero, sed tanto aetate maior ut
adulescentulum Ciceronem pater ad eum deduceret, quod in eo et antiquae vitae
similitudo et multae erant litterae: orator quoque melior quam frequentior
habitus est. Biennio tamen serius quam
Cicero consul fuit; triumphavit procos. de Hispania Q. Hortensio Q. Metello
Cretico coss. ante Ciceronis consulatum.
Paulo post
Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi,
quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac
possint possum ullo pacto suspicari.
Cn. Pompeii ludos significat quibus theatrum a se factum dedicavit, quibus
ludis elephantorum pugnam primus omnium dedit in Circo.
Ver. a novis. DLX
Est quidam Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam sic enim
cognovi humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum.
Philodemus
significat qui fuit Epicureus illa aetate nobilissimus, cuius et poemata sunt
lasciva.
Cir. ver. a novis. CCCXX
Quamquam, quod ad me attinet,
numquam istam imminuam curam infitiando tibi.
Prope notius est quam ut indicandum sit hunc versum esse L. Acci poetae et dici
a Thyeste Atreo.
Cir. ver. a novis. CC
Quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias socios stipendiarios
que misisti.
Manifestum est P. Clodium significari.
Cir. ver. a novis. CXX
Ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac
iudices simus habituri?
Legem iudiciariam ante aliquot annos quibus temporibus accusatus est Verres a
Cicerone tulit L. Aurelius Cotta praetor, qua communicata sunt iudicia senatui
et equitibus Romanis et tribunis aerariis. Rursus deinde Pompeius in consulatu
secundo quo haec oratio dicta est promulgavit ut amplissimo ex censu ex
centuriis aliter atque antea lecti iudices, aeque tamen ex illis tribus
ordinibus, res iudicarent.
Cir. ver. a novis. LXXXX
L. Opimius eiectus patria est qui et post praeturam et consul maximis
periculis rem publicam liberarat. Non in eo cui facta iniuria est sed in eis
qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit.
Notum est Opimium in praetura Fregellas cepisse, quo facto visus est ceteros
quoque nominis Latini socios male animatos repressisse, eundemque in consulatu
Fulvium Flaccum consularem et C. Gracchum tribunicium oppressisse, ob quam
invidiam postea iudicio circumventus est et in exsilium actus.
|