Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Asconius Pedianus
Commentarii

IntraText CT - Text

  • II. PRO M. SCAURO.
    • Enarratio.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Enarratio.

Circa ver. a prim. XXXX
Cum enumerat iudicia quae pater Scauri expertus est:
 Subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. Domitio tribuno plebis.
Cn. Domitius qui consul fuit cum C. Cassio, cum esset tribunus plebis, iratus Scauro quod eum in augurum collegium non cooptaverat, diem ei dixit apud populum et multam irrogavit, quod eius opera sacra populi Romani deminuta esse diceret. Crimini dabat sacra publica populi Romani deum Penatium quae Lavini fierent opera eius minus recte casteque fieri. Quo crimine absolutus est Scaurus quidem, sed ita ut a tribus tribubus damnaretur, a XXXII absolveretur, et in his pauca puncta inter damnationem et absolutionem interessent.

Ibidem
Reus est factus a Q. Servilio Caepione lege Servilia, cum iudicia penes equestrem ordinem essent et P. Rutilio damnato nemo tam innocens videretur ut non timeret illa.
Q. Servilius Caepio Scaurum ob legationis Asiaticae invidiam et adversus leges pecuniarum captarum reum fecit repetundarum lege quam tulit Servilius Glaucia.
Scaurus tanta fuit continentia animi et magnitudine ut Caepionem contra reum detulerit et breviore die inquisitionis accepta effecerit ut ille prior causam diceret; M. quoque Drusum tribunum plebis cohortatus sit ut iudicia commutaret.

 Ibidem
Ab eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae proditionis est in crimen vocatus: vexatus a Q. Vario tribuno plebis est.
Non multo ante, Italico bello exorto, cum ob sociis negatam civitatem nobilitas in invidia esset, Q. Varius tr.pl. legem tulit ut quaereretur de iis quorum ope consiliove socii contra populum Romanum arma sumpsissent. Tum Q. Caepio vetus inimicus Scauri sperans se invenisse occasionem opprimendi eius egit ut Q. Varius tribunus plebis belli concitati crimine adesse apud se Scaurum iuberet anno LXXII. Ille per viatorem arcessitus, cum iam ex morbo male solveretur, dissuadentibus amicis ne se in illa valetudine et aetate invidiae populi obiceret, innixus nobilissimis iuvenibus processit in forum, deinde accepto respondendi loco dixit:
"Q. Varius Hispanus M. Scaurum principem senatus socios in arma ait convocasse; M. Scaurus princeps senatus negat; testis nemo est: utri vos, Quirites, convenit credere?
Qua voce ita omnium commutavit animos ut ab ipso etiam tribuno dimitteretur.
Dicit iterum de patre M. Scauri:
Non enim tantum admiratus sum ego illum virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. Primus enim me flagrantem studio laudis in spem impulit posse virtute me sine praesidio fortunae quo contendissem labore et constantia pervenire.
 Possit aliquis quaerere cur hoc dixerit Cicero, cum Scaurus patricius fuerit: quae generis claritas etiam inertes homines ad summos honores provexit. Verum Scaurus ita fuit patricius ut tribus supra eum aetatibus iacuerit domus eius fortuna. Nam neque pater neque avus neque etiam proavus ut puto, propter tenues opes et nullam vitae industriam honores adepti sunt. Itaque Scauro aeque ac novo homini laborandum fuit.
Si, me hercule, iudices, pro L. Tubulo dicerem quem unum ex omni memoria sceleratissimum et audacissimum fuisse accepimus, tamen non timerem, venenum hospiti aut convivae si diceretur cenanti ab illo datum cui neque heres neque iratus fuisset.
L. hic Tubulus praetorius fuit aetate patrum Ciceronis. Is propter multa flagitia cum de exsilio arcessitus esset ut in carcere necaretur, venenum bibit.

Circa tertiam partem a primo
Illa audivimus: hoc vero meminimus ac paene vidimus, eiusdem stirpis et nominis P. Crassum, ne in manus incideret inimicorum, se ipsum interemisse.
Hic Crassus fuit pater Crassi eius qui aemulus potentiae Cn. Pompeii fuit. Periit autem in dominatione L. Cinnae, cum ille et alios principes optimatum et collegam suum Cn. Octavium occidit.

 [Statim
Ac neque illius Crassi factum superioris isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M´. Aquilius potuit imitari.
Haec verba quibus Cicero nunc utitur, ac neque, eam videntur habere naturam ut semel poni non soleant; quia est coniunctio disiunctiva et semper postulat ut rursus inferatur neque, ut cum dicimus neque hoc neque illud. Quo autem casu acciderit quave ratione ut hoc loco Cicero hoc verbo ita usus sit, praesertim cum adiecerit illam appositionem, ut non intulerit postea alterum, neque perspicere potui et attendendum esse valde puto: moveor enim merita viri auctoritate. Neque ignoro aliquando hoc verbum neque vel semel poni, ut in eadem hac oratione ante ipse Cicero posuit: Sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc a me novum disputatur sed quaesitum ab aliis est. Sed hoc loco et sine praepositione illius verbi videmus esse positum, et tamen quasi secundum aliquid inferri. Nam cum dixerit neque hoc a me novum disputatur, infert sed quaesitum ab aliis est.]

Paulo post
Quid vero alterum Crassum temporibus isdem num aut clarissimi viri Iulii aut summo ingenio praeditus M. Antonius potuit imitari?
 Hic alter Crassus idem est de quo supra diximus. Alterum autem eum appellat, quia ante mentionem fecit P. Crassi qui fuit pontifex maximus et bello Aristonici in Asia dedit operam ut occideretur. Iulios autem cum dicit, duos Caesares fratres C. et L. significat: ex quibus Lucius et consul et censor fuit, Gaius aedilicius quidem occisus est, sed tantum in civitate potuit ut causa belli civilis contentio eius cum Sulpicio tr. fuerit. Nam et sperabat et id agebat Caesar ut omissa praetura consul fieret: cui cum primis temporibus iure Sulpicius resisteret, postea nimia contentione ad ferrum et ad arma processit. Idem inter primos temporis sui oratores et tragicus poeta bonus admodum habitus est; huius sunt enim tragoediae quae inscribuntur Iuli. Et hi autem Iulii et Antonius a satellitibus Mari sunt occisi, cum Crassus, ut supra diximus, eundem casum sua manu praevenisset.

Cir. medium
Neque vero haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humani tate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi fratris sui competitorem fore putasset. Qui sive patricius sive plebeius esset nondum enim certum constitutum erat cum illo sibi contentionem fore putabat.
Fuerunt enim duae familiae Claudiae: earum quae Marcellorum appellata est plebeia, quae Pulchrorum patricia. Sed hoc loco urbane Cicero lusit in C. Claudium, cum quo in gratiam non redierat. Nam quia is P. Clodi erat frater qui ex patricia in plebeiam familiam transierat per summam infamiam, eum quoque dubitare adhuc dixit.

Post duas partes orationis
Dicit dein de Scauro quem defendit:
 Nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus qui cum Q. Caepione propinquo suo contra Scaurum patrem suum subsignaverat: eas sibi inimicitias non susceptas sed relictas et cetera.
Ne forte erretis et eundem hunc Cn. Dolabellam putetis esse in quem C. Caesaris orationes legitis, scire vos oportet duos eodem eo tempore fuisse ewt praenomine et nomine et cognomine Dolabellas. Horum igitur alterum Caesar accusavit nec damnavit; alterum M. Scaurus et accusavit et damnavit.

Post tres partes a primo
Quo loco defendit, quod tam magnificam domum Scaurus habet:
 Praesertim cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae tollat aut cupiditatis.
 Demonstrasse vobis memini me hanc domum in ea parte Palatii esse quae, cum ab Sacra via descenderis et per proximum vicum qui est a sinistra parte prodieris, posita est. Possidet eam nunc Largus Caecina qui consul fuit cum Claudio. In huius domus atrio fuerunt quattuor columnae marmoreae insigni magnitudine quae nunc esse in regia theatri Marcelli dicuntur. Usus erat iis aedilis ut ipse quoque significat in ornatu theatri quod ad tempus perquam amplae magnitudinis fecerat.

Ver. a nov. ***
 Haec cum tu effugere non potuisses, contendes tamen et postulabis ut M. Aemilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria, sordidissimae, vanissimae, levissimae genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur?
Avum hunc Scauri maternum significat L. Matellum pontificem maximum, quem postea nominat quoque. Nam paternus avus proavusque Scauri humiles atque obscuri fuerunt.

Ver. a. novis. CLX
 Undique mihi suppeditat quod pro M. Scauro dicam, quocumque non modo mens verum etiam oculi inciderunt. Curia illa vos de gravissimo principatu patris fortissimoque testatur; L. ipse Metellus, avus huius, sanctis simos deos illo constituisse templo videtur in vestro conspectu, iudices, ut salutem a vobis nepotis sui deprecarentur.
Castoris et Pollucis templum Metellus quem nominat refecerat.
Laudaverunt Scaurum consulares novem, L. Piso, L. Volcacius, Q. Metellus Nepos, M. Perpenna, L. Philippus, M. Cicero, Q. Hortensius, P. Servilius Isauricus pater, Cn. Pompeius Magnus. Horum magna pars per tabellas laudaverunt quia aberant: inter quos Pompeius quoque; nam quod erat pro cos. extra urbem morabatur. Unus praeterea adulescens laudavit, frater eius, Faustus Cornelius Sullae filius. Is in laudatione multa humiliter et cum lacrimis locutus non minus audientes permovit quam Scaurus ipse permoverat. Ad genua iudicum, cum sententiae ferrentur, bifariam se diviserunt qui pro eo rogabant: ab uno latere Scaurus ipse et M´.Glabrio, sororis filius, et L. Paulus et P. Lentulus, Lentuli Nigri flaminis filius, et L. Aemilius Buca filius et C. Memmius, Fausta natus, supplicaverunt; ex altera parte Sulla Faustus, frater Scauri, et T.Annius Milo, cui Fausta ante paucos menses nupserat dimissa a Memmio, et C. Peducaeus et C. Cato et M. Laenas Curtianus.
Sententiae tulerunt senatores duo et XX, equites tres et XX, tribuni aerarii XXV: ex quibus damnaverunt senatores IIII, equites II, tribuni II.
 Cato praetor, Cicero cum vellet de accusatoribus in consilium mittere multique e populo manus in accusatores intenderent, cessit imperitae multitudini ac postero die in consilium de calumnia accusatorum misit. P. Triarius nullam gravem sententiam habuit; subscriptores eius M. et Q. Pacuvii fratres denas et L. Marius tres graves habuerunt.
Cato praetor iudicium, quia aestate agebatur, sine tunica exercuit campestri sub toga cinctus. In forum quoque sic descendebat iusque dicebat, idque repetierat ex vetere consuetudine secundum quam et Romuli et Tati statuae in Capitolio et in rostris Camilli fuerunt togatae sine tunicis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License