Enarratio.
Vers. a primo L
Unum genus est adversum infestumque nobis et cetera.
Ita ut in causae expositione diximus, Munatius Plancus pridie pro contione
populum adhortatus erat ne pateretur elabi Milonem.
Ver. a primo CC
Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus
cotidie meam potentiam invidiose criminabatur.
T.Munatius Plancus et Q. Pompeius Rufus tribuni pl., de quibus in argumento
huius orationis diximus, cum contra Milonem Scipioni et Hypsaeo studerent,
contionati sunt eo ipso tempore plebemque in Milonem accenderunt quo propter
Clodi corpus curia incensa est, nec prius destiterunt quam flamma eius incendii
fugati sunt e contione. Erant enim tunc
rostra non eo loco quo nunc sunt sed ad comitium, prope iuncta curiae. Ob hoc
T.Munatium ambustum tribunum appellat; fuit autem paratus ad dicendum.
Paulo post
Cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi,
caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit?
Post biduum medium quam Clodius ocisus erat interrex primus proditus est M. Aemilius
Lepidus. Non fuit autem moris ab eo qui primus interrex proditus erat comitia
haberi. Sed Scipionis et Hypsaei factiones, quia recens invidia Milonis erat,
cum contra ius postularent ut interrex ad comitia consulum creandorum
descenderet, idque ipse non faceret, domum eius per omnes interregni dies
fuerunt autem ex more quinque obsederunt. Deinde omni vi ianua expugnata et
imagines maiorum deiecerunt et lectulum adversum uxoris eius Corneliae, cuius
castitas pro exemplo habita est, fregerunt, iterumque telas quae ex vetere more
in atrio texebantur diruerunt. Post quae supervenit Milonis manus et ipsa
postulans comitia; cuius adventus fuit saluti Lepido: in se enim ipsae
conversae sunt factiones inimicae, atque ita oppugnatio domus interregis omissa
est.
Paulo post
Quod si per furiosum illum tribunum pl. senatui quod sentiebat perfice
re licuisset, novam quaestionem nullam haberemus. Decernebat enim ut
veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. Divisa sententia est postulante nescio quo. Si reliqua
auctoritas senatus empta intercessione sublata est.
Quid sit dividere sententiam ut enarrandum sit vestra aetas, filii, facit.
Cum aliquis in dicenda sententia duas pluresve res complectitur, si non omnes
eae probantur, postulatur ut dividatur, id est de rebus singulis referatur. Forsitan nunc hoc quoque
velitis scire qui fuerit qui id postulaverit. Quod non fere adicitur: non enim
ei qui hoc postulat oratione longa utendum ac ne consurgendum quidem utique
est; multi enim sedentes hoc unum verbum pronuntiant Divide: quod cum
auditum est, liberum est ei qui facit relationem dividere. Sed ego, ut
curiosius aetati vestrae satisfaciam, Acta etiam totius illius temporis
persecutus sum; in quibus cognovi pridie Kal. Mart. S.C. esse factum, P. Clodi
caedem et incendium curiae et oppugnationem aedium M. Lepidi contra rem p.
factam; ultra relatum in Actis illo die nihil; postero die, id est Kal.Mart.,
T.Munatium in contione exposuisse populo quae pridie acta erant in senatu: in
qua contione haec dixit ad verbum:
Cum Hortensius dixisset ut extra ordinem quaereretur apud quaesitorem;
existimaret futurum ut, cum pusillum dedisset dulcedinis, largiter acerbitatis
devorarent: adverus hominem ingeniosum nostro ingenio usi sumus; invenimus
Fufium, qui diceret "Divide"; reliquae parti sententiae ego et
Sallustius intercessimus.
Haec contio, ut puto, explicat et quid senatus decernere voluerit, et quis
divisionem postulaverit, et quis intercesserit et cur. Illud vos meminisse non dubito per Q. Fufium illo
quoque tempore quo de incesto P. Clodi actum est factum ne a senatu asperius
decerneretur.
De L. Domitio dicit:
Dederas enim quam contemneres populares insanias iam ab adulescen tia
documenta maxima.
Constantiam L. Domiti quam in quaestura praestitit significat. Nam eo tempore
cum M. Manilius tribunus plebis subnixus libertinorum et servorum manu
perditissimam legem ferret ut libertinis in omnibus tribubus suffragium esset,
idque per tumultum ageret et clivum Captitolium obsideret, discusserat
perruperatque coetum Domitius ita ut multi Manilianorum occiderentur. Quo facto
et plebem infimam offenderat et senatus magnam gratiam inierat.
Itaque illud Cassianum indicium in
his personis valeat.
L. Cassius fuit, sicut iam saepe diximus, summae vir severitatis. Is quotiens
quaesitor iudicii alicuius esset in quo quaerebatur de homine occiso suadebat
atque etiam praeibat iudicibus hoc quod Cicero nunc admonet, ut quaereretur cui
bono fuisset perire eum de cuius morte quaeritur.
Ob quam severitatem, quo tempore Sex.Peducaeus tribunus plebis criminatus est
L. Metellum pontificem max. totumque collegium pontificum male iudicasse de
incesto virginum Vestalium, quod unam modo Aemiliam damnaverat, absolverat
autem duas Marciam et Liciniam, populus hunc Cassium creavit qui de eisdem
virginibus quaereret. Isque et ultrasque eas et praeterea complures alias nimia etiam, ut
existimatio est, asperitate usus damnavit.
Et
aspexit me illis quidem oculis quibus tunc solebat cum omnibus omnia minabatur.
Movet me quippe lumen curiae!
Hic est Sex.Clodius quem in argumento huius orationis diximus corpus Clodi in
curiam intulisse et ibi cremasse eoque incenso curiam conflagrasse; ideo lumen
curiae dicit.
Quando illius postea sica illa quam a Catilina
acceperat conquievit? Haec intenta nobis est, huic ego obici vos pro me passus
non sum, haec insidiata Pompeio est.
Haec intenta nobis est et obici vos pro me non sum passus,
manifestum est pertinere ad id tempus quo post rogationem a P. Clodio in eum
promulgatam urbe cessit. Qua re dicat insidiata Pompeio est fortassis
quaeratis.
Pisone et Gabinio coss. pulso Cicerone in exilium, cum III Idus Sextiles
Pompeius in senatum venit, dicitur servo P. Clodi sica excidisse, eaque ad
Gabinium consulem delata dictum est servo imperatum a P. Clodio ut Pompeius
occideretur.
Pompeius statim domum rediit et ex eo domi se tenuit. Obsessus est etiam a
liberto Clodi Damione, ut ex Actis eius anni cognovi, in quibus XV Kal. Sept.
L. Novius tribunus plebis, collega Clodi, cum Damio adversum L. Flavium
praetorem appellaret tribunos et tribuni de appellatione cognoscerent, ita
sententiam dixit:
Et si ab hoc apparitore P. Clodi vulneratus sum, et hominibus armatis
praesidiis dispositis a re publica remotus Cn. Pompeius obsessusque est, cum
appeller, non utar eius exemplo quem vitupero et iudicium tollam,
et reliqua de intercessione.
Haec viam Appiam monumentum nominis
sui nece Papiri cruentavit.
Pompeius post triumphum Mithridaticum Tigranis filium in catenis deposuerat
apud Flavium senatorem: qui postea cum esset praetor eodem anno quo tribunus
plebis Clodius, petiit ab eo Clodius super cenam ut Tigranem adduci iuberet ut
eum videret. Adductum collocavit in convivio, dein Flavio non reddidit
Tigranem: domum misit et habuit extra catenas nec repetenti Pompeio reddidit.
Postea in
navem deposuit, et cum profugeret ille, tempestate delatus est Antium. Inde ut deduceretur
ad se, Clodius Sex. Clodium, de quo supra diximus, misit. Qui cum reduceret, Flavius quoque re
cognita ad eripiendum Tigranem profectus est. Ad quartum lapidem ab urbe pugna
facta est in qua multi ex utraque ceciderunt, plures tamen ex Flavi, inter quos
et M. Papirius eques Romanus, publicanus, familiaris Pompeio. Flavius sine
comite Romam vix perfugit.
Haec
eadem longo intervallo conversa rursus est in me: nuper quidem, ut scitis, me
ad Regiam paene confecit.
Quo die periculum hoc adierit, ut Clodius eum ad Regiam paene confecerit,
nusquam inveni; non tamen adducor ut putem Ciceronem mentitum, praesertim cum
adiciat ut scitis. Sed videtur mihi loqui de eo die quo consulibus
Domitio et Messala qui praecesserant eum annum cum haec oratio dicta est inter
candidatorum Hypsaei et Milonis manus in via Sacra pugnatum est, multique ex
Milonianis ex improviso ceciderunt. De cuius diei periculo suo ut putem loqui
eum facit et locus pugnae nam in Sacra via traditur commissa, in qua est Regia
et quod adsidue simul erant cum candidatis suffragatores, Milonis Cicero,
Hypsaei Clodius.
Potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique
praetoris, obpugnata domo?
L. Caecilius Rufus de quo dicitur fuit praetor P. Lentulo Spinthere Q. Metello
Nepote coss., quo anno Cicero restitutus est. Is cum faceret ludos Apollinares,
ita infima coacta multitudo annonae caritate tumultuata est ut omnes qui in
theatro spectandi causa consederant pellerentur. De oppugnata domo nusquam
adhuc legi; Pompeius tamen cum defenderet Milonem apud populum, de vi accusante
Clodio, obiecit ei, ut legimus apud Tironem libertum Ciceronis in libro IIII de
vita eius, oppressum L. Caecilium praetorem.
Paulo post
At quo die? quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius
mercen nario tribuno plebis concitata.
Hoc
significat eo die quo Clodius occisus est contionatum esse mercennarium eius
tribunum plebis. Sunt autem contionati eo die, ut ex Actis apparet, C.
Sallustius et Q. Pompeius, utrique et inimici Milonis et satis inquieti. Sed
videtur mihi Q. Pompeium significare; nam eius seditiosior fuit contio.
Dixit
C. Causinius Schola Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P.
Clodium illo die in Albano mansurum fuisse.
Hic fuit Causinius apud quem Clodius mansisse Interamnae videri volebat qua
nocte deprehensus est in Caesaris domo, cum ibi in operto virgines pro populo
Romano sacra facerent.
Paulo post
Scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis
manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius. Me videlicet latronem
et sicarium abiecti homines ac perditi describebant.
Q. Pompeius Rufus et C. Sallustius tribuni fuerunt quos significat. Hi enim
primi de ea lege ferenda populum hortati sunt et dixerunt a manu Milonis
occisum esse Clodium et cetera.
Atqui
ut illi nocturnus adventus vitandus fuit, sic Miloni, cum insi diator esset, si
illum ad urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum et cetera.
Via Appia est prope urbem monumentum Basili qui locus latrociniis fuit perquam
infamis, quod ex aliis quoque multis intellegi potest.
Comites Graeculi quocumque ibat, etiam cum in castra
Etrusca prope rabat.
Saepe obiecit Clodio Cicero socium eum coniurationis Catilinae fuisse; quam rem
nunc quoque reticens ostendit. Fuerat enim opinio, ut Catilina ex urbe
profugerat in castra Manli centurionis qui tum in Etruria ad Faesulas exercitum
ei comparabat, Clodium subsequi eum voluisse et coepisse, tum dein mutato consilio
in urbem redisse.
Non iam hoc Clodianum crimen
timemus, sed tuas, Cn. Pompei te enim appello, et ea voce ut me exaudire possis
tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus.
Diximus in argumento orationis huius Cn. Pompeium simulasse timorem, seu plane
timuisse Milonem, et ideo ne domi quidem suae sed in hortis superioribus ante
iudicium mansisse, ita ut villam quoque praesidio militum circumdaret.
Q. Pompeius Rufus tribunus plebis, qui fuerat familiarissimus omnium P. Clodio
et sectam illam sequi se palam profitebatur, dixerat in contione paucis post
diebus quam Clodius erat occisus.
Milo dedit quem in curia cremaretis:
dabit quem in Capitolio sepeliatis.
In eadem
contione idem dixerat habuit enim eam a. d. VIII Kal. Febr. cum Milo pridie, id
est VIIII Kal. Febr., venire ad Pompeium
in hortos eius voluisset, Pompeium ei per hominem propinquum misisse nuntium ne
ad se veniret. Prius etiam quam Pompeius ter consul crearetur, tres tribuni, Q.
Pompeius Rufus, C. Sallustius Crispus, T.Munatius Plancus, cum cotidianis
contionibus suis magnam invidiam Miloni propter occisum Clodium excitarent,
produxerant ad populum Cn. Pompeium et ab eo quaesierant num ad eum delatum
esset illius quoque rei indicium, suae vitae insidiari Milonem. Responderat
Pompeius: Licinium quendam de plebe sacrificulum qui solitus esset familias
purgare ad se detulisse servos quosdam Milonis itemque libertos comparatos esse
ad caedem suam, nomina quoque servorum edidisse; se ad Milonem misisse utrum in
potestate sua haberet; a Milone responsum esse, ex iis servis quos nominasset
partim neminem se umquam habuisse, partim manumisisse; dein, cum Licinium apud
se haberet, Lucium quendam de plebe ad corrumpendum indicem venisse; qua re
cognita in vincla eum publica esse coniectum. Decreverat enim senatus ut cum
interrege et tribunis plebis Pompeius daret operam ne quid res pulica
detrimenti caperet. Ob has suspiciones Pompeius in superioribus hortis se
continuerat; deinde ex S.C. dilectu per Italiam habito cum redissent, venientem
ad se Milonem unum omnium non admiserat. Item cum senatus in porticu Pompeii
haberetur ut Pompeius posset interesse, unum eum excuti prius quam in senatum
intraret iusserat. Hae sunt suspiciones quas se dicit pertimescere.
Quid enim minus illo dignum quam
cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo
iure posset? sed praesidio esse et cetera.
Idem T.Munatius Plancus, ut saepe diximus, post audita et obsignata testium
verba dimissosque interim iudices vocata contione cohortatus erat populum ut clausis
tabernis postero die ad iudicium adesset nec pateretur elabi Milonem.
Incidebantur iam domi leges quae nos
servis nostris addicerent.
Significasse iam puto nos fuisse inter leges P. Clodi quas ferre proposuerat eam
quoque qua libertini, qui non plus quam in IIII tribubus suffragium ferebant,
possent in rusticis quoque tribubus, quae propriae ingenuorum sunt, ferre.
Senatus, credo, praetorem eum
circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc
aliquid profecerat.
Significat id tempus quo P. Clodius, cum adhuc quaestor designatus esset,
deprehensus est, cum intrasset eo ubi sacrificium pro populo Romano fiebat.
Quod factum notatum erat S.C. , decretumque ut extra ordinem de ea re iudicium
fieret.
Ver. a novis. CLX
Quo loco inducit loquentem Milonem cum bonarum partium hominibus de meritis
suis:
Plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris
imminebat, eam, quo tutior esset vestra vita, se fecisse commemorat ut non modo
virtute flecteret, sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret.
Puto iam supra esse dictum Milonem ex familia fuisse Papia, deinde adoptatum
esse ab T.Annio, avo suo materno. Tertium patrimonium videtur significare
matris; aliud enim quod fuerit non inveni.
Peracta utrimque causa singuli quinos accusator et reus senatores, totidem
equites et tribunos aerarios reiecerunt, ita ut unus et L sententias tulerint.
Senatores condemnaverunt XII, absolverunt VI; equites condemnaverunt XIII,
absolverunt IIII; tribuni aerarii condemnaverunt XIII, absolverunt III.
Videbantur non ignorasse iudices inscio Milone initio vulneratum esse Clodium,
sed compererant, post quam vulneratus esset, iussu Milonis occisum. Fuerunt qui
crederent M. Catonis sententia eum esse absolutum; nam et bene cum re publica
actum esse morte P. Clodi non dissimulaverat et studebat in petitione
consulatus Miloni et reo adfuerat. Nominaverat quoque eum Cicero praesentem et
testatus erat audisse eum a M. Favonio ante diem tertium quam facta caedes erat,
Clodium dixisse periturum esse eo triduo Milonem Sed Milonis quoque notam
audaciam removeri a re publica utile visum est. Scire tamen nemo umquam potuit
utram sententiam tulisset. Damnatum autem opera maxime Appi Claudi pronuntiatum
est.
Milo postero
die factus reus ambitus apud Manlium Torquatum absens damnatus est. Illa quoque
lege accusator fuit eius Appius Claudius, et cum ei praemium lege daretur,
negavit se eo uti. Subscripserunt ei in ambitus iudicio P. Valerius Leo et Cn.
Domitius Cn. f.
Post paucos dies quoque Milo apud M. Favonium quaesitorem de sodaliciis
damnatus est accusante P. Fulvio Nerato, cui e lege praemium datum est. Deinde
apud L. Fabium quaesitorem iterum absens damnatus est de vi: accusavit L.
Cornificius et Q. Patulcius.
Milo in exilium Massiliam intra paucissimos dies profectus est. Bona eius
propter aeris alieni magnitudinem semuncia venierunt.
Post Milonem eadem lege Pompeia primus est accusatus M. Saufeius M. f. qui dux
fuerat in expugnanda taberna Bovillis et Clodio occidendo. Accusaverunt eum L.
Cassius, L. Fulcinius C. f., C. Valerius; defenderunt M. Cicero, M. Caelius,
obtinueruntque ut una sententia absolveretur. Condemnaverunt senatores X,
absolverunt VIII; condemnaverunt equites Romani VIIII, absolverunt VIII; sed ex
tribunis aerariis X absolverunt, VI damnaverunt: manifestumque odium Clodi
saluti Saufeio fuit, cum eius vel peior causa quam Milonis fuisset, quod aperte
dux fuerat expugnandae tabernae. Repetitus deinde post paucos dies apud C.
Considium quaestiorem est lege Plautia de vi, subscriptione ea quod loca edita
occupasset et cum telo fuisset; nam dux fuerat operarum Milonis. Accusaverunt
C. Fidius, Cn. Aponius Cn. f., M. Seius Sex.f.; defenderunt M. Cicero, M.
Terentius Varro Gibba. Absolutus est sententiis plenius quam prius: graves
habuit XVIIII, absolutorias duas et XXX; sed e contrario hoc ac priore iudicio
accidit: equites enim ac senatores eum absolverunt, tribuni aerarii
damnaverunt.
Sex. autem Clodius quo auctore corpus Clodi in curiam illatum fuit accusantibus
C. Caesennio Philone, M. Alfidio, defendente T.Flacconio, magno consensu
damnatus est, sententiis sex et XL; absolutorias quinque omnino habuit, duas
senatorum, tres equitum.
Multi praeterea et praesentes et cum citati non respondissent damnati sunt, ex
quibus maxima pars fuit Clodianorum.
|