Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Asconius Pedianus
Commentarii

IntraText CT - Text

  • IV. PRO CORNELIO DE MAIESTATE.
    • Argumentum.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV. PRO CORNELIO DE MAIESTATE.

Argumentum.

 Hanc orationem dixit L. Cotta L. Torquato coss. post annum quam supe riores. C. Cornelius homo non improbus vita habitus est. Fuerat quaestor Cn. Pompeii, dein tribunus plebis C. Pisone M'.Glabrione coss. biennio ante quam haec dicta sunt.
In eo magistratu ita se gessit ut iusto pertinacior videretur. Alienatus autem a senatu est ex hac causa. Rettulerat ad senatum ut, quoniam exterarum natio num legatis pecunia magna daretur usura turpiaque et famosa ex eo lucra fierent, ne quis legatis exterarum nationum pecuniam expensam ferret. Cuius relationem repudiavit senatus et decrevit satis cautum videri eo S.C. quod aliquot ante annos L. Domitio C. Caelio coss. factum erat, cum senatus ante pauculos annos ex eodem illo S.C. decrevisset ne quis Cretensibus pecuniam mutuam daret.
Cornelius ea re offensus senatui questus est de ea in contione: exhauriri provincias usuris; providendum ut haberent legati unde praesenti die darent; promulgavitque legem qua auctoritatem senatus minuebat, ne quis nisi per populum legibus solveretur. Quod antiquo quoque iure erat cautum; itaque in omnibus S.C. quibus aliquem legibus solvi placebat adici erat solitum ut de ea re ad populum ferretur: sed paulatim ferri erat desitum resque iam in eam consuetudinem venerat ut postremo ne adiceretur quidem in senatus consultis de rogatione ad populum ferenda; eaque ipsa S.C. per pauculos admodum fiebant.
Indigne eam Corneli rogationem tulerant potentissimi quique ex senatu quorum gratia magnopere minuebatur; itaque P. Servilius Globulus tribunus plebis inventus erat qui C. Cornelio obsisteret. Is, ubi legis ferundae dies venit et praeco subiciente scriba verba legis recitare populo coepit, et scribam subicere et praeconem pronuntiare passus non est. Tum Cornelius ipse codicem recitavit.
Quod cum improbe fieri C. Piso consul vehementer quereretur tollique tribuniciam intercessionem diceret, gravi convicio a populo exceptus est; et cum ille eos qui sibi intentabant manus prendi a lictore iussisset, fracti eius fasces sunt lapidesque etiam ex ultima contione in consulem iacti: quo tumultu Cornelius perturbartus concilium dimisit actutum.
Auctum deinde eadem de re in senatu est magnis contentionibus. Tum Cornelius ita ferre rursus coepit ne quis in senatu legibus solveretur nisi CC adfuis sent, neve quis, cum solutus esset, intercederet, cum de ea re ad populum ferretur. Haec sine tumultu res ascta est. Nemo enim negare poterat pro senatus auctoritate esse eam legem; sed tamen eam tulit invitis optimatibus, qui per paucos amicis gratificari solebant.
Aliam deinde legem Cornelius, etsi nemo repugnare ausus est, multis tamen invitis tulit, ut praetores ex edictis suis perpetuis ius dicerent: quae res studium aut gratiam ambitiosis praetoribus qui varie ius dicere assueverant sustulit.
Alias quoque complures leges Cornelius promulgavit, quibus plerisque collegae intercesserunt: per quas contentiones totius tribunatus eius tempus peractum est.
Sequenti deinde anno M'.Lepido L. Volcacio coss., quo anno praetor Cicero fuit, reum Cornelium duo fratres Cominii lege Cornelia de maiestate fecerunt. Detulit nomen Publius, subscripsit Gaius.
Et cum P. Cassius praetor decimo die, ut mos est, adesse iussisset, eoque die ipse non adfuisset seu advocatus propter publici frumenti curam seu gratificans reo, circumventi sunt ante tribunal eius accusatores a notis operarum ducibus ita ut mors intentaretur, si mox non desisterent.
Quam perniciem vix effugerunt interventu consulum qui advocati reo descenderant. Et cum scalas quasdam Cominii fugissent, clausi in noctem ibi se occultaverunt, deinde per tecta vicinarum aedium profugerunt ex urbe.
Postero die, cum P. Cassius adsedisset et citati accusatores non adessent, exemptum nomen est de reis Corneli; Cominii autem magna infamia flagraverunt vendidisse silentium magna pecunia.
Sequente deinde anno L. Cotta L. Torquato coss., quo haec oratio a Cicerone praetura nuper peracta dicta est, cum primum apparuisset Manilius qui iudicium per operarum duces turbaverat, deinde quod ex S.C. ambo consules praesidebant ei iudicio, non respondisset atque esset damnatus, recreavit se Cominius, ut infamiam acceptae pecuniae tolleret, ac repetiit Cornelium lege maiestatis. Res acta est magna exspectatione. Paucos autem comites Cornelius perterritus Manili exitu in iudicium adhibuit, ut ne clamor quidem ullus ab advocatis eius oriretur.
Dixerunt in eum infesti testimonia principes civitatis qui plurimum in senatu poterant Q. Hortensius, Q. Catulus, Q. Metellus Pius, M. Lucullus, M'.Lepidus. Dixerunt autem hoc: vidisse se cum Cornelius in tribunatu codicem pro rostris ipse recitaret, quod ante Cornelium nemo fecisse existimaretur. Volebant videri se iudicare eam rem magnopere ad crimen imminutae maiestatis tribuniciae pertinere; etenim prope tollebatur intercessio, si id tribunis permitteretur.
Non poterat negare id factum esse Cicero, is eo confugit ut diceret non ideo quod lectus sit codex a tribuno imminutam esse tribuniciam potestatem. Quae vero arte et scientia orationis ita ut et dignitatem clarissimorum civium contra quos dicebat non violaret, et tamen auctoritate eorum laedi reum non pateretur, quantaque moderatione rem tam difficilem aliis tractaverit lectio ipsa declarabit.
Adiumentum autem habuit quod, sicut diximus, Cornelius praeter destrictum propositum animi adversus principum voluntatem cetera vita nihil fecerat quod magnopere improbaretur; praeterea quod et ipse Globulus qui intercesserat aderat Cornelio, et quod ipsum quoque diximus quod Cornelius Pompeii Magni quaestor fuerat, apud duas decurias profuit equitum Romanorum et tribunorum aerariorum et ex tertia quoque parte senatorum apud plerosque exceptis eis qui erant familiares principum civitatis.
Res acta est magno conventu, magnaque exspectatione quis eventus iudicii futurus esset a summis viris dici testimonia et id quod ei dicerent confiteri reum animadvertebant. Exstat oratio Comini accusatoris quam sumere in manus est aliquod operae pretium, non solum propter Ciceronis orationes quas pro Cornelio habemus sed etiam propter semet ipsam.
Cicero, ut ipse significat, quatriduo Cornelium defendit; quas actiones contulisse eum in duas orationes apparet. Iudicium id exercuit Q. Gallius praetor.
[In hac causa tres sunt quaestiones: prima, cum sit Cornelius reus maiestatis legis Corneliae, utrum certae aliquae res sint ea lege comprehensae quibus solis reus maiestatis teneatur, quod patronus defendit; an libera eius interpretatio iudici relicta sit, quod accusator proponit. Secunda est an quod Cornelius fecit ne ca maiestatis teneatur. Tertia an minuendae maiestatis animum habuerit.]




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License