Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Asconius Pedianus
Commentarii

IntraText CT - Text

  • IV. PRO CORNELIO DE MAIESTATE.
    • Enarratio.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Enarratio.

Ver. a primo circi. CLX
Postulatur apud me praetorem primum de pecuniis repetundis. Prospectat videlicet Cominius quid agatur: videt homines faeneos in medium ad temptandum periculum proiectos.
Simulacra effigie hominum ex faeno fieri solebant quibus obiectis ad spectaculum praebendum tauri irritarentur.

Quid? Metellus summa nobilitate ac virtute, cum bis iurasset, semel privatim, iterum lege, privatim patris, publice legis deiectus est? ratione an vi? at utrimque omnem suspicionem animi tollit et C. Curionis virtus ac dignitas et Q. Metelli spectata adulescentia ad summam laudem omnibus rebus ornata.
Hoc exemplum affert hoc loco, quod vult probare desistere eum debere ab accusatione quamvis neque accusatus sit neque fecerit pactionem nam Metellus et postulaverat Curionem et destiterat. Confugit autem orator ad Metelli nobilitatem et ad C. Curionis industriam ut tegeret id quod illi utilius quam honestius fecerant.
Res autem tota se sic habet: in qua quidem illud primum explicandum est, de quo Metello hoc dicit. Fuerunt enim tunc plures Quinti Metelli, ex quibus duo consulares, Pius et Creticus, de quibus apparet eum non dicere, duo autem adulescentes, Nepos et Celer, ex quibus nunc Nepotem significat. Eius enim patrem Q. Metellum Nepotem, Baliarici filium, Macedonici nepotem qui consul fuit cum T.Didio, Curio is de quo loquitur accusavit: isque Metellus moriens petiit ab hoc filio suo Metello ut Curionem accusatorem suum accusaret, et id facturum esse iure iurando adegit. Metellus fecit reum Curionem; cumque interim quendam civem idem Metellus servum suum esse contendens vi arripuisset ac verberibus affecisset, Curio assertorem ei comparavit. Dein cum appareret eum exitum iudicii illius futurum ut liber is iudicaretur quem Metellus verberibus affectum esse negare non poterat, inter Metellum et Curionem facta concordia est pactione ut neque arbitrium de libertate perageretur, esset tamen ille in libertate de quo agebatur, neque Metellus perstaret in accusatione Curionis: eaque pactio ab utroque servata est.
Huc ergo illud pertinet, cum iurasse dixit semel privatim iterum lege, tum scilicet cum in Curionem calumniam iuravit. Cum hoc autem Metello postea Cicero simultates gessit; evasit enim Metellus malus atque improbus civis.
Legem, inquit, de libertinorum suffragiis Cornelius C. Manilio dedit. Quid est hoc dedit? Attulit? an rogavit? an hortatus est? Attulisse ridiculum est, quasi legem aliquam aut ad scribendum difficilem aut ad excogitandum reconditam: quae lex paucis his annis non modo scripta sed etiam lata esset.
P. Sulpicium in tribunatu hanc eandem legem tulisse iam significamus. Tulit autem L. Sulla qui postea Felix appelatus est Q. Pompeio consulibus ante XXIII annos quam haec dicta sunt, cum per vim rem p. possedisset et ab initiis bonarum actionum ad perditas progressus esset: quod et initium bellorum civilium fuit, et propter quod ipse Sulpicius consulum armis iure oppressus esse visus est.
 In quo cum multa reprehensa sint, tum imprimis celeritas actionis.
Celeritatem actionis significat, quod Manilius, sicut iam ostendimus, post pauculos statim dies quam inierat tribunatum legem eandem Compitalibus pertulit.
Petivit tamen a me praetor maxima contentione ut causam Manili defende rem.
C. Attium Celsum significat, sicut iam ante dictum est.

Ver. a pri. DCCCL
Dicit de eodem Manili tribunatu:
Nam cum is tr.pl. duas leges in eo magistratu tulisset, unam perniciosam, alteram egregiam: quod summae rei p. nocuisset ab illo ipso tr. abiectum est, bonum autem quod summa resp. manet et in vestri ordina dis fuit.
Dictum est iam supra de his legibus, quarum una de libertinorum suffragiis, quae cum S.C. damnata esset, ab ipso quoque Manilio non ultra defensa est: altera de bello Mithridatico Cn. Pompeio extra ordinem mandando, ex qua lege tum Magnus Pompeius bellum gerebat.
 Dicit de disturbato iudicio Maniliano:
Aliis ille in illum furorem magnis hominibus auctoribus impulsus est qui aliquod institui exemplum disturbandorum iudiciorum reip. perniciosissimum, temporibus suis accommodatissimum, meis alienissimum rationibus cupiverunt.
L. Catilinam et Cn. Pisonem videtur significare. Fuit autem Catilina patricius et eodem illo tempore erat reus repetundarum, cum provinciam Africam obtinuisset et consulatus dandidatum se ostendisset. Accusator erat eius P. Clodius, adulescens ipse quoque perditus, qui postea cum Cicerone inimicitias gessit. Cn. quoque Piso, adulescens potens et turbulentus, familiaris erat Catilinae omniumque consiliorumque eius particeps et turbarum autor.

Ver. cir. MX
Possum dicere hominem summa prudentia spectatum, C. Cottam, de suis legibus abrogandis ipsum ad senatum rettulisse.
Hic est Cotta de quo iam saepe diximux, magnus orator habitus et compar in ea gloria P. Sulpicio et C. Caesari Videntur autem in rebus parvis fuisse leges illae, quas cum tulisset, rettulit de eis abrogandis ad senatum. Nam neque apud Sallustium neque apud Livium neque apud Fenestellam ullius alterius latae ab eo legis est mentio praeter eam quam in consulatu tulit invita nobilitate magno populi studio, ut eis qui tr.pl. fuissent alios quoque magistratus capere liceret; quod lex a dictatore L. Sulla paucis ante annis lata prohibebat: neque eam Cottae legem abrogatam esse significat.

Sequitur
Possum etiam eiusdem Cottae legem de iudiciis privatis anno post quam lata sit a fratre eius abrogatam.
M. Cottam significat. Fuerunt autem fratres tres: duo hi, C. , M. , tertius L. Cotta qui lege sua iudicia inter tres ordines communicavit senatum, equites, tribunos aerarios; adeptique sunt omnes consulatum.

Statim
Legem Liciniam et Muciam de civibus redigendis video constare inter omnis, quamquam duo consules omnium quos vidimus sapientissimi tulissent, non modo inutilem sed perniciosam rei publicae fuisse.
L. Licinium Crassum oratorem et Q. Mucium Scaevolam pont. max. eundemque et oratorem et iuris consultum significat. Hi enim legem eam de qua loquitur de redigendis in suas civitates sociis in consulatu tulerunt. Nam cum summa cupiditate civitatis Romanae Italici populi tenerentur et ob id magna pars eorum pro civibus Romanis se gereret, necessaria lex visa est ut in suae quisque civitatis ius redigeretur. Verum ea lege ita alienati animi sunt principum Italicorum populorum ut ea vel maxima causa belli Italici quod post triennium exortum est fuerit.

Quattuor omnino genera sunt, iudices, in quibus per senatum more maiorum statuatur aliquid de legibus. Unum est eius modi placere legem abrogari: ut Q. Caecilio M. Iunio coss. quae leges rem militarem impedirent, ut abrogarentur.
Q. Caecilius Metellus Numidicus, M. Iunius Silanus, de quibus facit mentionem, consules fuerunt bello Cimbrico quod diu prave simul et infeliciter administratum est; atque ipse quoque hic Iunius male rem adversus Cimbros gessit ac plures leges quae per eos annos quibus hec significabantur populo latae erant, quibus militiae stipendia minuebantur, abrogavit.

Alterum, quae lex lata esse dicatur, ea non videri populum teneri: ut L. Mar cio Sex.Iulio coss. de legibus Liviis.
Puto vos reminisci has esse leges Livias quas illis consulibus M. Livius Drusus tribunus plebis tulerit. Qui cum senatus partes tuendas suscepisset et leges pro optimatibus tulisset, postea eo licentiae est progressus ut nullum in his morem servaret. Itaque Philippus cos. qui ei inimicus erat obtinuit a senatu ut leges eius omnes uno S.C. tollerentur. Decretum est enim contra auspicia esse latas neque eis teneri populum.

Tertium est de legum derogationibus ­: quo de genere persaepe S.C. fiunt, ut nuper de ipsa lege Calpurnia cui derogaretur.
Lex haec Calpurnia de ambitu erat. Tulerat eam ante biennium C. Calpurnius Piso cos., in qua praeter alias poenas pecuniaria quoque poena erat adiecta.

P. Africanus ille superior, ut dicitur, non solum a sapientissimis hominibus qui tum erant verum etiam a se ipso saepe accusatus est quod, cum consul esset cum Ti.Longo, passus esset tum primum a populari consessu senatoria subsellia separari.
Hoc factum est secundo consulatu Scipionis post septimum annum quam Carthaginiensibus bello secundo data est pax.
Factum id esse autem Antias tradidit ludis Romanis quos fecerunt aediles curules C. Atilius Serranus, L. Scribonius Libo, et id eos fecisse iussu censorum Sex.Aeli Paeti, C. Corneli Cethegi. Et videtur in hac quidem oratione hunc auctorem secutus Cicero dixisse passum esse Scipionem secerni a cetero consessu spectacula senatorum. In ea autem quam post aliquot annos habuit de haruspicum responso, non passum esse Scipionem, sed ipsum auctorem fuisse dandi eum locum senatoribus videtur significare.
Verba eius haec sunt:
Nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante tem plum Matris Magnae fieri celebrarique voluerunt? quibus primum ludis ante populi consessum senatui locum P. Africanus II cos. ille maior dedit
Et collega eius Sempronio Longo hoc tributum esse senatui scribit, sed sine mentione Megalesium aediles enim eos ludos facere soliti erant votivis ludis factum tradit quos Scipio et Longus coss. fecerint.
Non praeterire autem vos volo esse oratoriae calliditatis ius ut, cum opus est, eisdem rebus ab utraque parte vel a contrariis utantur. Nam cum secundum Ciceronis opinionem auctore Scipione consule aediles secretum ante omnis locum spectandi senatoribus dederint, de eodem illo facto Scipionis in hac quidem oratione, quia causa popularis erat premebaturque senatus auctoritate atque ob id dignitatem eius ordinis quam posset maxime elevari causae expediebat, paenituisse ait Scipionem quod passus est id fieri; in ea vero de haruspicum responso, quia in senatu habebatur cuius artibus erat blandiendum, et magnopere illum laudat et non auctorem fuisse dandi nam id erat levius sed ipsum etiam dedisse dicit.
 Circa medium
Quo loco enumerat, cum lex feratur, quot loca intercessionis sint, ante quam qui legem fert populum iubeat discedere.
Est utique ius vetandi, cum ea feratur, quam diu ferundi transferuntur; id est lex, dum privati dicunt, dum dum sitella defertur, dum aequantur sortes, dum sortitio fit, et si qua sunt alia huius generis.
Alia populus confusus ut semper alias, ita et in contione. Id peractis, cum id solum superest, ut populus sententiam ferat, iubet eum is qui fert legem disce dere: quod verbum non hoc significat quod in communi consuetudine est, eant de eo loco ubi lex feratur, sed in suam quisque tribum discedat in qua est suffragium laturus.

Paulo post
Unum tamen quod hoc ipse tr.pl. factum est praetermittendum non videtur. Neque enim maius est legere codicem, cum intercedatur, quam sitellam ipsum coram ipso intercessore deferre, nec gravius incipere ferre quam perferre, nec vehementius ostendere se laturum invito collega quam ipsi collegae magistratum abrogare, nec criminosius tribus ad legem accipiendam quam ad collegam reddendum privatum intro vocare: quae vir fortis, huius collega, A. Gabinius in re optima fecit omnia; neque cum salutem populo Romano atque omnibus gentibus finem diuturnae turpitudinis et servitutis afferret, passus est plus unius collegae sui quam universae civitatis vocem valere et voluntatem.
Manifestum est de ea lege Gabini Ciceronem nunc dicere qua Cn. Pompeio bellum adversus piratas datum est.
L. autem Trebellius est tribunus plebis quem non nominat: quo perseverante intercedere nam senatui promiserat moriturum se ante quam illa lex perferretur intro vocare tribus Gabinius coepit ut Trebellio magistratum abrogaret, sicut quondam Ti.Gracchus tribunus M. Octavio collegae suo magistratum abrogavit.
Et aliquam diu Trebellius ea re non perterritus aderat perstabatque in intercessione, quod id minari magis quam perseveraturum esse Gabinium arbitrabatur; sed post quam X et VII tribus rogationem acceperunt, ut una minus esset, et modo una supererat ut populi iussum conficeret, remisit intercessionem Trebellius: atque ita legem Gabinius de piratis persequendis pertulit.

At enim de corrigenda lege rettulerunt.
Diximus iam in principio Cornelium primo legem promulgasse ne quis per senatum lege solveretur, tum tulisse ut tum denique de ea re S.C. fieret, cum adessent in senatu non minus CC. Haec est illa quam appellat correctio.

 Idem nisi haec ipsa lex quam C. Cornelius tulit obstitisset, decrevissent id quod palam iam isti defensores iudiciorum propugnaverunt, senatui non placere is iudicium de Sullae bonis fieri. Quam ego causam longe aliter praetor in contione defendi, cum id dicerem quod idem iudices postea statuerunt, iudicum aequiore tempore fieri oportere.
Quia defuerat superioribus temporibus in aerario pecunia publica, multa et saepe eius rei remedia erant quaesita; in quibus hoc quoque ut pecuniae publicae quae residuae apud quemque essent exigerentur.
Id autem maxime pertinebat ad Cornelium Faustum dictatoris filium, quia Sulla per multos annos quibus exercitibus praefuerat et rem publicam tenuerat sumpserat pecunias ex vectigalibus et ex aerario populi Romani; eaque res saepe erat agitata, saepe omissa partim propter gratiam Sullanarum partium, partim quod iniquum videbatur post tot annos ut quam quis pecuniam acceperat resque redderet rationem.

Statim
Antea vero quam multarum rerum iudicia sublata sint, et quia scitis praetereo et ne quem in iudicium oratio mea revocare videatur.
Bello Italico quod fuit adulescentibus illis qui tum in re publica vigebant, cum multi Varia lege inique damnarentur, quasi id bellum illis auctoribus conflatum esset, crebraeque defectiones Italicorum nuntiarentur, nanctus iustitii occasionem senatus decrevit ne iudicia, dum tumultus Italicus esset, exercerentur: quod decretum eorum in contionibus populi saepe agitatum erat. Supererat autem ex eis qui illa iudicia metuerant vigens tum maxime C. Curio, pater Curionis adulescentis eius qui bello civili Caesaris fuit partium.

Paulo post
Non Cn. Dolabella C. Volcacium, honestissimum virum, communi et cotidiano iure privasset.
Duo fuerunt eo tempore Cn. Dolabellae, quorum alterum C. Caesar accusavit, alterum M. Scaurus.

Non denique homo illorum et vita et prudentia longe dissimilis, sed tamen nimis in gratificando iure liber, L. Sisenna, bonorum Cn. Corneli possessionem ex edicto suo P. Scipioni, adulescenti summa nobilitate, eximia virtute praedito, non dedisset.
Hoc solum hic adnotandum est hunc esse L. Sisennam qui res Romanas scripsit.

Qua re cum haec populus Romanus videret et cum a tribunis plebis doceren tur, nisi poena accessisset in divisores, exstingui ambitum nullo modo posse, legem hanc Corneli flagitabat, illam quae ex S.C. ferebatur repudiabat, idque iure, ut docti sumus duorum consulum designatorum calamitate ­
et eadem de re paulo post:
Ut spectaculum illud re et tempore salubre ac necessarium, genere et exemplo miserum ac funestum videremus.
P. Sullam et P. Autronium significat, quorum alterum L. Cotta, alterum L. Torquatus, qui cum haec Cicero dicebat coss. erant, ambitus damnarant et in eorum locum creati erant.

Quid ego nunc tibi argumentis respondeam posse fieri ut alius aliquis Cornelius sit qui habeat Philerotem servum; volgare nomen esse Philerotis, Cornelios vero ita multos ut iam etiam collegium constitutum sit?
Frequenter tum etiam coetus factiosorum hominum sine publica auctoritate malo publico fiebant: propter quod postea collegia et S.C. et pluribus legibus sunt sublata praeter pauca atque certa quae utilitas civitatis desiderasset, sicut fabrorum fictorumque.

At enim extremi ac difficillimi temporis vocem illam, C. Corneli, consulem mittere coegisti: qui rem p. salvam esse vellent, ut ad legem accipiendam adessent.
C. Piso qui consul eodem anno fuit quo Cornelius tribunus plebis erat, cum legem de ambitu ex S.C. graviorem quam fuerat antea ferret et propter multitudinem divisorum qui per vim adversabantur e foro eiectus esset, edixerat id quod Cicero significat, et maiore manu stipatus ad legem perferendam descenderat.

Plebem ex Maniliana offensione victam et domitam esse dicit:
Aiunt vestros animos propter illius tribuni plebis temeritatem posse adduci ut omnino nomine illius potestatis abalienentur; qui restituerunt eam potestatem, alterum nihil unum posse contra multor, alterum longe abesse?
Manifestum puto esse vobis M. Crassum et Cn. Pompeium significari, e quibus Crassus iudex tum sedebat in Cornelium, Pompeius in Asia bellum Mithridaticum gerebat.

Tanta igitur in illis virtus fuit ut anno XVI post reges exactos propter nimiam dominationem potentium secederent, leges sacratas ipsi sibi restituerent, duo tribunos crearent, montem illum trans Anienem qui hodie Mons Sacer nominatus, in quo armati consederant, aeternae memoriae causa consecrarent. Itaque auspicato postero anno tr.pl. comitiis curiatis creati sunt.
Inducor magis librariorum hoc loco esse mendam quam ut Ciceronem parum proprio verbo usum esse credam.
Illo enim tempore de quo loquitur, quod fuit post XVI annos quam reges exacti sunt, plebs sibi leges sacratas non restituit numquam enim tribunos plebis habuerat sed tum primum eas constituit. Numerum quidem annorum post reges exactos cum id factum est diligenter posuit, isque fuit A. Verginio Tricosto L. Veturio Cicurino coss. Ceterum quidam non duo tr.pl. ut Cicero dicit, sed quinque tradunt creatos tum esse singulos ex singulis classibus.
Sunt tamen qui eundem illum duorum numerum quem Cicero ponant: inter quos Tuditanus et Pomponius Atticus, Livius quoque noster. Idem hic et Tuditanus adiciunt tres praeterea ab illis duobus qui collegae essent lege creatos esse. Nomina duorum qui primi creati sunt haec traduntur: L. Sicinius L. f.Velutus, L. Albinius C. f.Paterculus.
Reliqua pars huius loci quae pertinet ad secundam constitutionem tribunorum et decemvirorum finitum imperium et breviter et aperte ab ipso dicitur. Nomina sola non adicit quis ille ex decemviris fuerit qui contra libertatem vindicias dederit, et quis ille pater contra cuius filiam id decrevit; scilicet quod notissimum est decemvirum illum Appium Claudium fuisse, patrem autem virginis L. Verginium. Unum hoc tantum modo explicandum, quo loco primum de secunda secessione plebis, dehinc concordia facta, sic dicit:
Tum interposita fide per tris legatos amplissimos viros Romam armati rever tuntur. In Aventino consederunt; inde armati in Capitolium venerunt; decem tr.pl. per pontificem, quod magistratus nullus erat, creaverunt.
Legati tres quorum nomina non ponit hi fuerunt: Sp.Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, omnes consulares; pontifex max. fuit M. Papirius.

 Etiam haec recentiora praetereo: Porciam principium iustissimae liberta tis; Cassiam qua lege suffragiorum ius potestasque convaluit; alteram Cassiam quae populi iudicia firmavit.
Quae sit illa lex Cassia qua suffragiorum potestas convaluit manifestum est; nam ipse quoque paulo ante dixit legem Cassium tulisse ut populus per tabellam suffragium ferret.
Altera Cassia lex quae populi iudicia firmavit quae sit potest quaeri. Est autem haec: L. Cassius L. f. Longinus tribunus plebis C. Mario C. Fravio coss. plures leges ad minuendam nobilitatis potentiam tulit, in quibus hanc etiam ut quem populus damnasset cuive imperium abrogasset in senatu ne esset. Tulerat autem eam maxime propter simultates cum Q. Servilio qui ante biennium consul fuerat et cui populus, qui male adversus Cimbros rem gesserat, imperium abrogavit.

Dicit de nobilibus:
Qui non modo cum Sulla verum etiam illo mortuo semper hoc per se summis opibus retinendum putaverunt, inimicissimi C. Cottae fuerunt, quod is consul paulum tribunis plebis non potestatis dignitatis addidit.
Hic Cotta, ut puto vos reminisci, legem tulit ut tribunis plebis liceret postea alios magistratus capere: quod lege Sullae eis erat ademptum.

Quam diu quidem hoc animo erga vos illa plebs erit quo se ostendit esse, cum legem Aureliam, cum Rosciam non modo accepit sed etiam efflagitavit.
Aurelia lege communicata esse iudicia inter senatores et equestrem ordinem et tribunos aerarios quam L. Roscius Otho biennio ante confirmavit, in theatro ut equitibus Romanis XIIII ordines spectandi gratia darentur.

Memoria teneo, cum primum senatores cum equitibus Romanis lege Plotia iudicarent, hominem dis ac nobilitati perinvisum Cn. Pompeium causam lege Varia de maiestat dixisse.
M. Plautius Silvanus tribunus plebis Cn. Pompeio Strabone L. Porcio Catone coss., secundo anno belli Italici cum equester ordo in iudiciis dominaretur, legem tulit adiuvantibus nobilibus; quae lex vim eam habuit quam Cicero significat: nam ex ea lege tribus singulae ex suo numero quinos denos suffragio creabant qui eo anno iudicarent. Ex eo factum est ut senatores quoque in eo numero essent, et quidam etiam ex ipsa plebe.

PRO CORNELIO.

Num in eo qui sint hi testes haesitatis? Ego vobis edam. Duo reliqui sunt de consularibus, inimici tribuniciae potestatis. Pauci praeterea adsentatores eorum atque adseculae subsequuntur.
M. Lucullum et M'.Lepidum significat. Quinque enim consulares, ut iam diximus, in Cornelium testimonium dixerunt: Q. Catulus, Q. Hortensius, Q. Metellus Pius pont.max, quos hac secunda oratione tractat, et duo qui nondum dixerant quos nunc significat Lucullus et Lepidus.

Quid? avunculus tuus clarissimus vir, clarissimo patre avo maioribus, credo, silentio, favente nobilitate, nullo intercessore comparato populo Romano dedit et potentissimorum hominum conlegiis eripuit cooptandorum sacerdotum potestatem.
Hoc egere enarratione, quia hoc loco nomen non ponit quis fecerit, ei demum videri potest qui oblitus sit minus ante XX versus haec de eo ipso Ciceronem dixisse:
Sed si familiariter ex Q. Catulo sapientissimo viro atque humanissimo velim quaerere: utrius tandem tibi tribunatus minus probari potest, C. Corneli, an non dicam P. Sulpici, non L. Saturnini, non Gai Gracchi, non Tiberi, neminem quem isti seditiosum existimant nominabo, sed avunculi tui, Q. Catule, clarissimi patriaeque amantissimi viri? quid mihi tandem responsurum putatis?

Sequitur:
Quid? idem Domitius M. Silanum, consularem hominem, quem ad modum tr.pl. vexavit?
M. Silanus quinquennio ante consul fuerat quam Domitius tr.pl. esset, atque ipse quoque adversus Cimbros rem male gesserat: quam ob causam Domitius eum apud populum accusavit. Criminabatur rem cum Cimbris iniussu populi gessisse, idque principium fuisse calamitatum quas eo bello populus accepisset; ac de eo tabellam quoque eddidit. Sed plenissime Silanus absolutus est; nam duae solae tribus eum, Sergia et Quirina, damnaverunt.

 Haec est controversia eius modi ut mihi probetur tr.pl. Cn. Domitius, Catulo M. Terpolius.
Contemptissimum nomen electum esse ex eis qui tr.pl. fuerant post infractam tribuniciam potestatem a Sulla, ante restitutam a Cn. Pompeio apparet. Fuit autem is tr.pl. ante XII annos D.Bruto et Mam.Lepido coss.; Cn. Domitius tribunus fuerat ante II de XL annos C. Mario II C. Fimbria coss.
Magno numero sententiarum Cornelius absolutus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License