Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Asconius Pedianus
Commentarii

IntraText CT - Text

  • V. IN SENATU IN TOGA CANDIDA CONTRA C. ANTONIUM ET L. CATILINAM COMPETITORES.
    • Enarratio.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Enarratio.

Dico P. C. , superiore nocte cuiusdam hominis nobilis et valde in hoc largitio nis quaestu noti et cogniti domum Catilinam et Antonium cum sequestribus suis convenisse.
Aut C. Caesaris aut M. Crassi domum significat. Ei enim acerrimi ac potentissimi fuerunt Ciceronis refragatores cum petiit consulatum, quod eius in dies civilem crescere dignitatem animadvertebant: et hoc ipse Cicero in expositione consiliorum suorum significat; eius quoque coniurationis quae Cotta et Torquato coss. ante annum quam haec dicerentur facta est a Catilina et Pisone arguit M. Crassum auctorem fuisse.

Quem enim aut amicum habere potest is qui tot civis tricidavit, aut clien tem qui in sua civitate cum peregrino negavit se iudicio aequo certare posse?
Dicitur Catilina, cum in Sullanis partibus fuisset, crudeliter fecisse. Nominatim etiam postea Cicero dicit quos occiderit, Q. Caecilium, M. Volumnium, L. Tanusium. M. etiam Mari Gratidiani summe popularis hominis, qui ob id bis praetor fuit, caput abscisum per urbem sua manu Catilina tulerat; quod crimen saepius ei tota oratione obicit. Fuerat vero hic Gratidianus arta necessitudine Ciceroni coniunctus.
Clientem autem negavit habere posse C. Antonium: nam is multos in Achaia spoliaverat nactus de exercitu Sullano equitum turmas. Deinde Graeci qui spoliati erant eduxerunt Antonium in ius ad M. Lucullum praetorem qui ius inter peregrinos dicebat. Egit pro Graecis C. Caesar etiam tum adulescentulus, de quo paulo ante mentionem fecimus; et cum Lucullus id quod Graeci postulabant decrevisse, appellavit tribunos Antonius iuravitque se ideo eiurare quod aequo iure uti non posset. Hunc Antonium Gellius et Lentulus censores sexennio quo haec dicerentur senatu moverunt titulosque subscripserunt, quod socios diripuerit, quod iudicium recusarit, quod propter aeris alieni magnitudinem praedia manciparit bonaque sua in potestate non habeat.

 Nec senatum respexit cum gravissimis vestris decretis absens notatus est.
Catilina ex praetura Africam provinciam obtinuit: quam cum graviter vexasset, legati Afri in senatu iam tum absente illo questi sunt, multaeque graves sententiae in senatu de eo dictae sunt.

In iudiciis quanta vis esset didicit cum est absolutus: si aut illud iudicium aut illa absolutio nominanda est.
Ante annum quam haec dicerentur Catilina, cum redisset ex Africa Torquato et Cotta coss., accusatus est repetundarum a P. Clodio adulescente, qui postea inimicus Ciceronis fuit.
Defensus est Catilina, ut Fenestella tradit, a M. Cicerone. Quod ego ut addubitem haec ipsa Ciceronis oratio facit, maxime quod is nullam mentionem rei habet, cum potuerit invidiam facere competitori tam turpiter adversus se coeunti: praesertim cum alterum competitorem suum Antonium in eadem hac oratione sua admoneat suo beneficio eum ex ultimo loco praeturae candidatum ad tertium pervenisse.

Nescis me praetorem primum esse factum, te concessione competitorum et collatione centuriarum et meo maxime beneficio ex postremo in tertium locum esse subiectum?
Qui igitur Antonio suffragationem suam imputandam putat, is si defendisset Catilinam, caput eius protectum a se nonne imputaret? Quod ita esse manifestum est ex eo quod statim dicit. Q. enim Mucius tr.pl. intercedebat ne lex ambitus ferretur; quod facere pro Catilina videbatur.

Hunc Mucium in hac oratione Cicero appellans sic ait:
Te tamen, Q. Muci, tam male de populo Romano existimare moleste fero qui hesterno die me esse dignum consulatu negebas. Quid? p.R. minus diligenter sibi constitueret defensorem quam tu tibi? Cum tecum furti L. Calenus ageret, me potissimum fortunarum tuarum patronum esse voluisti. Cuius tute consilium in tua turpissima causa delegisti, hunc honestissimarum rerum defensorem p.R. auctore te repudiare potest? Nisi forte hoc dicturus es, quo tempore cum L. Caleno furti depectus sis, eo tempore in me tibi parum esse auxili vidisse.
Vere cum egerit Muci causam Cicero sicut Catilinae egisse eum videri vult Fenestella, cur iam quamvis male existimet de causa Muci, tamen ei exprobret patrocinium suum, non idem in Catilina faciat, si modo pro eo dixit? et cur ipsum illud iudicium saepius in infamiam vocat? quod parcius videtur fuisse facturus, si in eo iudicio fuisset patronus.

Atque ut alia omittam, hoc certe vix videtur dicturus fuisse, si illo patrono Catilina repetundarum absolutus esset:
Stupris se omnibus ac flagitiis contaminavit; caede nefaria cruentavit; diri puit socios; leges quaestiones iudicia violavit et postea:
Quid ego ut violaveris provinciam praedicem? Nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam absolutus es. Mentitos esse equites Romanos, falsas fuisse tabellas honestissimae civitatis existimo, mentitum Q. Metellum Pium, mentitam Africam: vidisse puto nescio quid illos iudices qui te innocentem iudicarunt. O miser qui non sentias illo iudicio te non absolutum verum ad aliquod severius iudicium ac maius supplicium reservatum!
Verine ergo simile est haec eum Catilinae obicere, si illo defendente absolutus esset? Praeterea movet me quod, cum sint commentarii Ciceronis causarum, eius tamen defensionis nullum est commentarium aut principium.
Ita quidem iudicio absolutus est Catilina ut Clodius infamis fuerit praevaricatus esse: nam et reiectio iudicum ad arbitrium rei videbatur esse facta.

Populum vero cum inspectante populo collum secuit hominis maxime popula ris quanti faceret ostendit.
Diximus et paulo ante Mari caput Catilinam per urbem tulisse.

Me qua amentia inductus sit ut contemneret constituere non possum. Utrum aequo animo laturum putavit? At in suo familiarissimo viderat me ne aliorum quidem iniurias mediocriter posse ferre.
Manifestum est C. Verrem significari.

Alter pecore omni vendito et saltibus prope addictis pastores retinet, ex quibus ait se cum velit subito fugitivorum bellum excitaturum.
C. Antonium significat.

 Alter induxit eum quem potuit ut repente gladiatores populo non debitos pollicerentur; eos ipse consularis candidatus perspexit et legit et emit; id praesente populo Romano factum est.
Q. Gallium, quem postea reum ambitus defendit, significare videtur. Hic enim cum esset praeturae candidatus, quod in aedilitate quam ante annum gesserat bestias non habuerat, dedit gladiatorium munus sub titulo patri se id dare.

Quam ob rem augete etiam mercedem, si voltis, Q. Muci ut perseveret legem impedire, ut coepit senatus consultum; sed ego ea lege contentus sum qua duos consules designatos uno tempore damnari vidimus.
Legem Calpurniam significat quam C. Calpurnius Piso ante triennium de ambitu tulerat. Quod dicit autem damnatos esse designatos consules, P. Sullam et P. Autronium, de quibus iam diximus, vult intellegi.
Cognomen autem Q. Mucio tribuno quem nominat fuit Orestinus.

Atque ut istum omittam in exercitu Sullano praedonem, in introitu gladiato rem, in victoria quadrigarium.
De Antonio dici manifestum est. Dicit eum in exercitu Sullae praedonem propter equitum turmas quibus Achaiam ab eo vexatam esse significavimus; in introitu gladiatorem pertinet ad invidiam proscriptionis quae tum facta est; in victoria quadrigarium, quod cum Sulla post victoriam circenses faceret ita ut honesti homines quadrigas agitarent, fuit inter eos C. Antonius.

 Te vero, Catilina, consulatum sperare aut cogitare non prodigium atque portentum est? A quibus enim petis? A principibus civitatis? qui tibi, cum L. Volcacio cos. in consilio fuissent, ne petendi quidem potestatem esse voluerunt.
Paulo ante diximus Catilinam, cum de provincia Africa decederet petiturus consulatum et legati Afri questi de eo in senatu graviter essent, supervenisse. Professus deinde est Catilina petere se consulatum. L. Volcacius Tullus consul consilium publicum habuit an rationem Catilinae habere deberet, si peteret consulatum: nam quaerebatur repetundarum. Catilina ob eam causam destitit a petitione.

A senatoribus? qui te auctoritate sua spoliatum ornamentis omnibus vinctum paene Africanis oratoribus tradiderunt?
Diximus modo de hoC. Nam iudicium quoque secutum est repetundarum, quo ipse per infamiam liberatus est Catilina, sed ita ut senatorum urna damnaret, equitum et tribunorum absolveret.

Ab equestri ordine? quem trucidasti?
Equester ordo pro Cinnanis partibus contra Sullam steterat, multique pecunias abstulerant: ex quo saccularii erant appellati, atque ob eius rei invidiam post Sullanam victoriam erant interfecti.

A plebe? cui spectaculum eius modi tua crudelitas praebuit, ut te nemo sine gemitu ac recordatione luctus aspicere possit?
 Eiusdem illius Mari Gratidiani quod caput gestarit obicit.
Quo loco dicit Catilinam caput M. Mari gestasse:
Quod caput etiam tum plenum animae et spiritus ad Sullam usque ab Ianiculo ad aedem Apollinis manibus ipse suis detulit.
Omnia sunt manifesta. Ne tamen erretis, quod his temporibus aedes Apollinis in Palatio fuit nobilissima, admonendi estis non hanc a Cicerone significari, utpote quam post mortem etiam Ciceronis multis annis Imp.Caesar, quem nunc Divum Augustum dicimus, post Actiacam victoriam fecerit: sed illam demonstrari quae est extra portam Carmentalem inter forum holitorium et circum Flaminium. Ea enim sola tum quidem Romae Apollinis aedes.

Loquitur cum Catilina:
Quid tu potes in defensione tua dicere quod illi non dixerint? at illi multa dixerunt quae tibi dicere non licebit ­
et paulo post:
Denique illi negare potuerunt et negaverunt: tu tibi ne infitiandi quidem impudentiae locum reliquisti. Qua re praeclara dicentur iudicia tulisse si, qui infitiantem Luscium condemnarunt, Catilinam absolverint confitentem.
Hic quem nominat L. Luscius, notus centurio Sullanus divesque e victoria factus nam amplius centies possederat damnatus erat non multo ante quam Cicero dixit. Obiectae sunt ei tres caedes proscriptorum.
Circa eosdem dies L. quoque Bellienus damnatus est quem Cicero ait avuncu lum esse Catilinae. Hic autem Lucretium Ofellam consulatum contra voluntatem Sullae ad turbandum statum civitatis petentem occiderat iussu Sullae tunc dictatoris. His ergo negat ignotum esse, cum et imperitos se homines esse et, si quem etiam interfecissent, imperatori ac dictatori paruisse dicerent, ac negare quoque possent: Catilinam vero infitiari non posse. Huius autem criminis periculum quod obicit Cicero paucos post menses Catilina subiit. Post effecta enim comitia consularia et Catilinae repulsam fecit eum reum inter sicarios L. Lucceius paratus eruditusque, qui postea consulatum quoque petiit.

Hanc tu habes dignitatem qua fretus me contemnis et despicis, an eam quam reliqua in vita es consecutus? cum ita vixisti ut non esset locus tam sanctus quo non adventus tuus, etiam cum culpa nulla subesset, crimen afferret.
Fabia virgo Vestalia causam incesti dixerat, cum ei Catilina obiceretur, eratque absoluta. Haec Fabia quia soror erat Terentiae Ciceronis, ideo sic dixit:
etiam si culpa nulla subesset.
Ita et suis perpercit et nihilo levius inimico summi opprobrii turpitudinem obiecit.
Cum deprehendebare in adulteriis, cum deprehendebas adulteros ipse, cum ex eodem stupro tibi et uxorem et filiam invenisti.
Dicitur Catilina adulterium commisisse cum ea quae ei postea socrus fuit, et ex eo natam stupro duxisse uxorem, cum filia eius esset. Hoc Lucceius quoque Catilinae obicit in orationibus quas in eum scripsit. Nomina harum mulierum nondum inveni.

Quid ego ut violaveris provinciam praedicem, cuncto populo Romano clamante ac resistente? nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam absolutus es.
Dictum est iam saepius Catilinam ex praetura Africam obtinuisse et accusante eum repetundarum P. Clodio absolutum esse.

Praetereo nefarium illum conatum tuum et paene acerbum et luctuosum rei publicae diem, cum Cn. Pisone socio, ne quem alium nominem, caedem optimatum facere voluisti.
Quos non nominet intellegitis. Fuit enim opinio Catilinam et Cn. Pisonem, adulescentem perditum, coniurasse ad caedem senatus faciendam ante annum quam haec dicta sunt, Cotta et Torquato coss., eamque caedem ideo non esse factam quod prius quam parati essent coniuratis signum dedisset Catilina.
Piso autem, cum haec dicerentur, perierat, in Hispaniam missus a senatu per honorem legationis ut avus suus ablegaretur. Ibi quidem dum iniurias provincialibus facit, occisus erat, ut quidem credebant, a Cn. Pompeii clientibus Pompeio non invito.

An oblitus es te ex me, cum praeturam peteremus, petisse ut tibi primum locum concederem? Quod cum saepius ageres et impudentius a me conten deres, meministi me tibi respondere impudenter te facere qui id a me peteres quod a te Boculus numquam impetrasset?
Diximus iam supra Sullae ludis quos hic propter victoriam fecerit quadrigas C. Antonium et alios quosdam nobiles homines agitasse. Praeterea Antonius redemptas habebat ab aerario vectigales quadrigas, quam redemptionem senatori habere licet per legem. Fuit autem notissimus in circo quadrigarum agitator Boculus.

Dicit de malis civibus:
Qui postea quam illo quo conati erant Hispaniensi pugiunculo nervos incide re civium Romanorum non potuerunt, duas uno tempore conantur in rem publicam sicas destringere.
Hispaniensem pugiunculum Cn. Pisonem appellat, quem in Hispania occisum esse dixi. Duas sicas Catilinam et Antonium appellari manifestum est.

Hunc vos scitote Licinium gladiatorem iam immisisse capillum Catilinae iudiC. qu Q. ve Curium hominem quaestorium.
Curius hic notissimus fuit aleator, damnatusque postea est. In hunc est hendecasyllabus Calvi elegans:
Et talos Curius pereruditus.

Huic orationi Ciceronis et Catilina et Antonius contumeliose responderunt, quod solum poterant, invecti in novitatem eius. Feruntur quoque orationes nomine illorum editae, non ab ipsis scriptae sed ab Ciceronis obtrectatoribus: quas nescio an satius sit ignorare. Ceterum Cicero consul omnium consensu factus est: Antonius pauculis centuriis Catilinam superavit, cum ei propter patris nomen paulo speciosior manus suffragata esset quam Catilinae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License