Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 9 - DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS
    • -3-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-3-

 

Cum autem utrique Remis scolas regerent, crebris suggestionibus archiepiscopum suum Radulfum adversum me commoverunt, ut ascito Conano Prenestino episcopo, qui tunc legatione fungebatur in Gallia, conventiculum quoddam sub nomine concilii in Suesionensi civitate celebrarent, meque invitarent quatenus illud opusculum quod de Trinitate composueram mecum afferrem; et factum est ita. Antequam autem illuc pervenirem, duo illi predicti emuli nostri ita me in clero et populo diffamaverunt, ut pene me populus paucosque qui advenerant ex discipulis nostris prima die nostri adventus; lapidarent, dicentes me tres deos predicare et scripsisse, sicut ipsis persuasum fuerat. Accessi autem, mox ut ad civitatem veni, adlegatum, eique libellum nostrum inspiciendum et diiudicandum tradidi; et me, si aliquid scripsissem aut dixissem quod a catholica fide dissentiret, paratum esse ad correctionem vel satisfactionem obtuli. Ille autem statim mihi precepit libellum ipsum archiepiscopo illisque emulis meis defferre, quatinus ipsi inde iudicarent qui me super hoc accusabant: ut illud in me etiam compleretur: «Et inimici nostri sunt iudices».




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License