Quadam autem die, Albericus ad me animo
intemptantis cum quibusdam discipulis suis accedens, post quedam blanda
colloquia, dixit se mirari quoddam quod in libro illo notaverat; quod scilicet,
cum Deus Deum genuerit, nec nisi unus Deus sit, negarem tamen Deum se ipsum
genuisse. Cui statim respondi: «Super hoc, si
vultis, rationem proferam.» - «Non curamus,
inquit ille, rationem humanam aut sensum vestrum in talibus, sed auctoritatis
verba solum modo.» Cui ego: «Vertite,
inquam, folium libri, et invenietis auctoritatem;» et erat presto liber quem
secum ipse detulerat. Revolvi ad locum quem noveram, quem ipse minime
compererat aut qui non nisi nocitura mihi querebat; et voluntas Dei fuit, ut
cito occurreret mihi quod volebam. Erat autem sentencia intitulata Augustinus De
Trinitate libro I: «Qui
putate ius potentie Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non
solum Deus ita non est sed nec spiritualis creatura, nec corporalis. Nulla enim omnino res est
que se ipsam gignat.» Quod
cum discipuli eius qui aderant audissent, obstupefacti erubescebant. Ipse
autem, ut se quoquo modo protegeret: «Bene, inquit, est intelligendum.» Ego autem subieci hoc non esse
novellam sed ad presens nihil attinere, cum ipse verba tantum, non sensum,
requisisset; si autem sensum et rationem attendere vellet, paratum me dixi ei
ostendere secundum eius sententiam quod in eam lapsus esset heresim secundum
quam is qui pater est sui ipsius filius sit. Quo ille audito, statim quasi
furibundus effectus ad minas conversus est, asserens nec rationes meas nec
auctoritates mihi in hac causa suffragaturas esse. Atque ita recessit.
|