Extrema vero die
concilii, priusquam residerent diu legatus ille atque archiepiscopus cum emulis
meis et quibusdam personis deliberare ceperunt quid de me ipso et libro nostro
statueretur, pro quo maxime convocati fuerant. Et quoniam ex verbis meis aut
scripto quod erat in presenti non habebant quid in me pretenderent, omnibus
aliquantulum conticentibus aut iam mihi minus aperte detrahentibus, Gaudrifus,
Carnotensis episcopus, qui ceteris episcopis et religionis nomine et sedis
dignitate precellebat, ita exorsus est: «Nostis, Domini omnes quia destis,
hominis huius doctrinam, qualiscunque sit, eiusque ingenium in quibuscunque
studuerit multos assentatores et sequaces habuisse, et magistrorum tam suorum
quam nostrorum famam maxime compressisse, et quasi eius vineam a mari usque ad
mare palmites suos extendisse. Si hunc pre iuditio, quod non arbitror,
gravaveritis, etiamsi recte, multos vos offensuros sciatis et non deesse
plurimos qui eum defendere velint, presertim cum in presenti scripto nulla
videamus que aliquid obtineant aperte calumpnie; et quia iuxta illud Jheronimi:
«Semper in propatulo fortitudo emulos habet, «Feriuntque summos Fulgura montes,
«videte ne plus ei nominis conferatis violenter agendo, et plus nobis criminis
ex invidia quam ei ex iusticia conquiramus. «Falsus enim rumor, ut predictus
doctor meminit, cito opprimitur et vita posterior iudicat de priore.» Si autem canonice agere in eum disponitis, dogma eius
vel scriptum in medium proferatur, et interrogato libere respondere liceat, ut
convictus vel confessus penitus obmutescat, iuxta illam saltem beati Nichodemi
sententiam qua Dominum ipsum liberare cupiens aiebat: «Numquid lex nostra
iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat? » Quo
audito, statim emuli mei obstrepentes exclamaverunt: «O sapientis consilium, ut
contra eius verbositatem contendamus cuius argumentis vel sophismatibus
universus obsistere mundus non posset!» Sed, certe, multo difficilius erat cum
ipso contendere Christo, ad quem tamen audiendum Nichodemus iuxta legis
sanctionem invitabat.
|