Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-8-
Tune emuli mei, nihil se egisse cogitantes si extra diocesim suam hoc negotium ageretur, ubi videlicet vim minime exercere valerent, qui scilicet de iusticia minus confidebant, archiepiscopo persuaserunt hoc sibi valde ignominiosum esse si ad aliam audientiam causa hec transferretur, et periculosum fieri si sic evaderem. Et statim ad legatum concurrentes, eius immutaverunt sententiam, et ad hoc invitum pertraxerunt, ut librum sine ulla inquisitione dampnaret atque in conspectu omnium statim combureret, et me in alieno monasterio perhenni clausura cohiberet. Dicebant enim ad dampnationem libelli satis hoc esse debere quod nec romani pontificis nec Ecclesie auctoritate eum commendatum legere publice presumpseram, atque ad trans eribendumiam pluribus eum ipse prestitissem; et hoc perutile futurum fidei christiane, si exemplo mei multorum similis presumptio preveniretur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |