Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-9-
Quia autem legatus ille minus quam necesse esset litteratus fuerat, plurimum archiepiscopi consilio nitebatur, sicut et archiepiscopus illorum. Quod cum Carnotensis presens is set episcopus, statim machinamenta hec ad me retulit, et me vehementer hortatus est ut hoc tanto levius tolerarem quanto violentius agere eos omnibus patebat; atque hanc tam manifeste invidie violentiam eis plurimum obfuturam, et mihi profuturam non dubitarem; nec de clausura monasterii ulla tenus perturbarer, sciens profecto legatum ipsum, qui coactus hoc faciebat, post paucos dies cum hinc recesserit me penitus liberaturum. Et sic me, ut potuit, flentem flens et ipse consolatus est.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |