10 -
DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI
Vocatus itaque statim ad concilium adfui, et sine
ullo discussionis examine me ipsum compulerunt propria manu librum memoratum
meum in ignem proicere; et sic combustus est. Ut tamen non nihil dicere
viderentur, quidam de adversariis meis id submurmuravit quod in libro scriptum
deprenderat solum patrem Deum omnipotentem esse. Quod cum legatus
subintellexisset, valde admirans ei respondit hoc nec de puerulo aliquo credi
debere quod adeo erraret, cum communis, in quid, fides et teneat et profiteatur
tres omnipotentes esse. Quo audito Terricus quidam, scolaris magister,
irridendo subintulit illud Athanasii» Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens». Quem cum episcopus suus
increpare cepisset et reprimere quasi reum, qui in maiestatem loqueretur,
audacter ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait: «Sic fatui,
filii Israel non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condempnastis
filium Israel. Revertimini ad iudicium, et de ipso iudice iudicate, qui talem
iudicem quasi ad instructionem fidei et correctionem erroris instituistis; qui
cum iudicare deberet, ore se proprio condemnavit, divina hodie misericordia
innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberante.»
|