Paucis autem
elapsis mensibus, occasionem eis fortuna obtulit qua me perdere molirentur.
Fortuitu namque mihi quidam die legenti occurrit quedam Bede sententia qua in
expositione Actuum Apostolorum asserit Dyonisium Ariopagitam
Corinthiorum potius quam Atheniensium fuisse episcopum. Quod valde eis
contrarium videbatur, qui suum Dyonisium esse illum Ariopagitam iactitant, quem
ipsum Atheniensem episcopum gesta eius fuisse profitentur. Quod cum reperissem,
quibusdam circonstantium fratrum quasi iocando monstravi testimonium scilicet
illud Bede quod nobis obiciebatur. Illi vero, valde indignati, dixerunt Bedam
mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum veriorem habere testem,
qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei veritate agnita, in
gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem removit. Unde cum unus
eorum me importuna interrogatione pulsaret quid mihi super hac controversia,
Bede videlicet atque Huldoini, videretur, respondi Bede auctoritatem, cuius
scripta universe Latinorum frequentant Ecclesie, gratiorem mihi videri.
|