Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 11 - DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM
    • -1-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

11 - DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM

 

-1-

 

Ex quo illi vehementer accensi clamare ceperunt nunc me patenter ostendisse quod semper monasterium illud nostrum infestaverim, et quod nunc maxime toti regno derogaverim, ei videlicet honorem illum auferens quo singulariter gloriaretur, cum eorum patronum Ariopagitam fuisse denegarem. Ego autem respondi nec me hoc denegasse nec multum curandum esse utrum ipse Ariopagita an aliunde fuerit, dummodo tantam apud Deum adeptus sit coronam. Illi vero ad abbatem statim concurrentes quod mihi imposuerant nuntiaverunt; qui libenter hoc audivit, gaudens se occasionem aliquam adipisci qua me opprimeret, utpote qui quanto ceteris turpius vivebat, magis me verebatur. Tunc consilio suo congregato et fratribus congregatis, graviter mihi comminatus est, et se ad regem cum festinatione missurum dixit, ut de me vindictam sumeret, tanquam regni sui gloriam et corona mei auferente. Et me interim bene observari precepit donec me regi traderet; ego autem ad regularem disciplinam, si quid deliquissem, frustra me offerebam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License