Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 11 - DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM
    • -3-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-3-

 

Accidit autem quadam die ut ad ipsum castrum abbas noster ad predictum comitem pro quibusdam suis negotiis veniret; quo cognito, accessi ad comitem cum priore illo, rogans eum quatinus pro me ipse intercederet ad abbatem nostrum, ut me absolveret et licentiam daret vivendi monastice ubicunque mihi competens locus occurreret. Ipse autem et qui cum eo erant in consilio rem posuerunt, responsuri comiti super hoc in ipsa die antequam recederent. Inito autem consilio, visum est eis me ad aliam abbatiam velle transire, et hoc sue dedecus inmensum fore. Maxime namque glorie sibi imputabant quod ad eos in conversione mea divertissem, quasi ceteris omnibus abbatiis contemptis, et nunc maximum sibi imminere dicebant opprobrium si, eis abiectis, ad alios transmearem. Unde nullatenus vel me vel comitem super hoc audierunt, immo mihi statim comminati sunt quod, nisi festinus redirem, me excommunicarent, et priori illi ad quem refugeram modis omnibus interdixerunt ne me deinceps retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret. Quo audito, tam prior ipse quam ego valde anxiati fuimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License