Abbas autem in
hac obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Cui cum alius
successisset, conveni eum cum episcopo Meldensi, ut mihi hoc quod a
predecessore eius petieram indulgeret. Cui rei cum nec ille primo acquiesceret,
postea intervenientibus amicis quibusdam nostris regem et consilium eius super
hoc compellavi; et sic quod volebam impetravi. Stephanus quippe regis tunc
dapifer, vocato in partem abbate et familiaribus eius, quesivit ab eis cur me
invitum retinere vellent, ex quo incurrere facile scandalum possent et nullam
utilitatem habere, cum nullatenus vita mea et ipsorum convenire possent.
Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse ut quo minus regularis
abbatia illa esset, magis regi esset subiecta atque utilis, quantum videlicet
ad lucra temporalia; unde me facile regis et suorum assensum assequi
credideram; sicque actum est. Sed ne gloriationem suam quam de me habebat
monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem
transire, dummodo nulli me abbatie subiugarem, hocque in presentia regis et
suorum utrimque assensum est et confirmatum.
|