Quanto autem
illuc maior scolarium erat confluentia et quanto duriorem in doctrina nostra
vitam sustinebant, tanto amplius mihi emuli estimabant gloriosum et sibi
ignominiosum. Quicum cuncta que poterant in me egissent, omnia cooperari mihi
in bonum dolebant; atque ita iuxta illud Jheronimi, «Me procul ab urbibus,
foro, litibus, turbis remotum, sic quoque ut Quintilianus ait: latentem invenit
invidia». Quia apud semetipsos tacite conquerentes et ingemiscentes, dicebant:
«Ecce mundus totus post eum abiit», nihil persequendo profecimus, sed magis eum
gloriosum effecimus. Extinguere nomen eius studuimus, sed magis accendimus.
Ecce in civitatibus omnia necessaria scolares ad manum habent, et civiles
delicias contempnentes, ad solitudinis inopiam confluunt et sponte miseri
fiunt.» Tunc autem precipue ad scolarum regimen intolerabilis me compulit
paupertas, cum «fodere non valerem et mendicare erubescerem». Ad artem itaque quam
noveram recurrens, pro labore manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares
autem ultro mihi quelibet necessaria preparabant, tam in victu scilicet quam in
vestitu vel cultura agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet a
studio cura domestica retardaret. Cum autem oratorium nostrum modicam eorum
portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et
lignis construentes melioraverunt.
|