Ad quam nimirum calumpniam hic eos error
plurimum induxit, quod inter Paraclitum et Spiritum Paraclitum nihil referre
crederent, cum ipsa quoque Trinitas et quelibet in Trinitate persona, sicut
Deus vel adiutor dicitur, ita et Paraclitus, idest consolator, recte
noncupetur, iuxta illud Apostoli: «Benedictus Deus
et pater domini nostri Jhesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius
consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra,» et secundum
quod Veritas ait: «Et alium Paraclitum dabit vobis.» Quid etiam impedit, cum
omnis Ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti pariter
consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diversa, quod domus Domini non
ita Patri vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio? Quis titulum eius cuius est ipsa
domus de fronte vestibuli radere presumat? Aut cum se Filius in sacrifitium
Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter ad
Patrem orationes dirigantur et hostie fiat immolatio, cur eius precipue altare
esse non videatur cui maxime supplicatio et sacrifitium agitur? Numquid rectius eius qui
immolatur quam illius cui immolatur altare dicendum est? An melius Dominice
crucis aut sepulchri vel beati Michaelis seu Johannis aut Petri vel alicuius
sancti, qui nec ibi immolantur nec eis immolatur aut obsecrationes eis fiunt,
altare quis esse profitebitur? Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa
aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere
intendebant.
|