Cui etiam
probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum videtur, si
diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus
operationem. Nulli enim trium personarum speciale templum specialiter ascribit
Apostolus, nisi Spiritui sancto; non enim ita templum Patris, vel templum Filii
dicit, sicut templum Spiritus sancti, in prima ad Corinthios, ita
scribens: «Qui adheret Domino, unus
Spiritus est.» Item: «An
nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est,
quem habetis a Deo, et non estis vestri ? » Quis etiam divinorum sacramenta
beneficiorum que in Ecclesia fiunt operationi divine gratie, que Spiritus
sanctus intelligitur, nesciat specialiter ascribi? Ex aqua quippe et Spiritu
sancto in baptismo renascimur et tunc primo quasi speciale templum Deo
constituimur. In confirmatione quoque septiformis Spiritus gratia traditur,
quibus ipsum Dei templum adornatur atque dedicatur. Quid ergo mirum si ei
persone cui specialiter spirituale templum Apostolus tribuit, nos corporale
assignemus? Aut cuius persone rectius ecclesia esse dicitur, quam eius cuius
operationi cuncta que in ecclesia ministrantur beneficia specialiter
assignantur? Non tamen hoc ita conicimus, ut cum Paraclitum primo nostrum
vocaverimus oratorium uni ipsum persone nos dicasse fateamur, sed propter eam
quam supra reddidimus causam, in memoria scilicet nostre consolationis,
quamquam si illo quoquo, quo creditur, modo id fecissemus, non esset rationi
adversum, licet consuetudini incognitum.
|