Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
12 - DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM -1-Hoc autem loco me corpore latitante, sed fama tunc maxime universum mundum perambulante et illius poetici figmenti quod Equo dicitur instar penitus retinente, quod videlicet plurimum vocis habet sed nihil substantie, priores emuli, cum per se iam minus valerent, quosdam adversum me novos apostolos, quibus mundus plurimum credebat, excitaverunt; quorum alter regularium canonicorum vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Hii predicando per mundum discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus contemptibilem ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me averterent, et si qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus metu illorum dissimularent. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |