13 - DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS
EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM
Cum autem tantis perturbationibus incessanter
affligereratque hoc extremum mihi superesset consilium ut apud inimicos Christi
ad Christum confugerem, occasionem quandam adeptus qua insidias istas paululum
declinare me credidi, incidi in Christianos atque monachos gentibus longe
seviores atque peiores. Erat quippe in Britannia minore, in episcopatu Venecensi,
abbatia quedam sancti Gildasii Ruiensis, pastore defuncto desolata. Ad quam me
concors fratrum electio cum assensu principis terre vocavit, atque hoc ab
abbate nostro et fratribus facile impetravit; sicque me Francorum invidia ad
Occidentem sicut Jheronimum Romanorum expulit ad Orientem. Numquam enim huic
rei, sciat Deus, acquievissem, nisi ut quocunque modo has quas incessanter
sustinebam oppressiones, ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara et terre
lingua mihi incognita erat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum vita
omnibus fere notissima, et gens terre illius inhumana atque incomposita. Sicut
ergo ille, qui imminente sibi gladio perterritus in precipitium se collidit et
ut puncto temporis mortem unam differat aliam incurrit, sic ego ab uno periculo
in aliud scienter me contuli; ibique ad horrisoni undas Occeani, cum fugam mihi
ulterius terre post remitas non preberet, sepe in orationibus meis illud
revolvebam: «A
finibus terre ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum.»
|