Quanta enim
anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata fratrum
congregatio cor meum die ac nocte cruciaret, cum tam anime mee quam corporis
pericula pensarem, neminem iam latere arbitror. Certum quippe habebam quod si
eos ad regularem vitam quam professi fuerant compellere temptarem, me vivere
non posse; et si hoc in quantum possem non agerem, me dampnandum esse. Ipsam
etiam abbatiam tirannus quidam in terra illa potentissimus ita iam diu sibi
subiugaverat, ex in ordinatione scilicet ipsius monasterii nactus occasionem,
ut omnia loca monasterio adiacentia in usus proprios redegisset, ac gravioribus
exactionibus monachos ipsos quam tributarios iudeos exagitaret. Urgebant me
monachi pro necessitudinibus cotidianis, cum nihil in commune haberent quod eis
ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas
cum filiis vel filiabus sustentaret. Gaudebant me super hoc anxiari, et ipsi
quoque furabantur et asportabant que poterant, ut cum in administratione ista
deficerem, compellerer aut a disciplina cessare aut omnino recedere. Cum autem
tota terre illius barbaries pariter et lex et indisciplinata esset, nulli erant
hominum ad quorum confugere possem adiutorium, cum amoribus omnium pariter
dissiderem. Foris me tyrannus ille et satellites sui assidue opprimebant; intus
mihi fratres incessanter insidiabantur ut illud Apostoli in me specialiter
dictum res ipsa indicaret: «Foris pugne. Intus timores».
|