Considerabam et plangebam quam inutilem et
miseram vitam ducerem, et quam infructuose tam mihi quam aliis viverem, et
quantum antea clericis profecissem et quod nunc, eis propter monachos dimissis,
nec in ipsis nec in monachis aliquem fructum haberem, et quam inefficax in
omnibus inceptis atque conatibus meis redderer; ut iam mihi de omnibus illud
improperari rectissime deberet: «Hic homo cepit
edificare, et non potuit consummare.» Desperabam penitus, cum recordarer que
fugerem et considerarem que incurrerem; et priores molestias quasi iam nullas
reputans, crebro apud me ingemiscens dicebam: «Merito hec patior, qui Paraclitum, id est consolatorem, deserens, in desolationem
certam me intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa confugi pericula.» Illud autem plurimum me
cruciabat, quod oratorio nostro dimisso, de divini celebratione officii ita ut
opporteret providere non poteram, quoniam loci nimia paupertas vix unius
hominis neccessitudini sufficeret. Sed
ipse quoque verus Paraclitus mihi maxime super hoc desolato veram attulit
consolationem, et proprio prout debebat providit oratorio.
|