Quas ibi quidem primo inopem sustinentes
vitam et ad tempus plurimum desolatas, divine misericordie respectus, cui
devote serviebant, in brevi consolatus est et se eis quoque verum exhibuit
Paraclitum et circum adiacentes populos misericordes eis atque propitios
effecit. Et plus, sciat Deus, ut arbitror, uno anno in terrenis commodis sunt
multiplicate quam ego per centum si ibi permansissem; quippe quo feminarum
sexus est infirmior, tanto earum inopia miserabilior facile humanos commovet
affectus, et earum virtus tam Deo quam hominibus est gratior. Tantam autem
gratiam in oculis omnium illi sorori nostre, que ceteris preerat, Dominus
annuit, ut eam episcopi quasi filiam, abbates quasi sororem, laici quasi matrem
diligerent; et omnes pariter eius religionem, prudentiam, et in omnibus
incomparabilem patiencie mansuetudinem ammirabantur. Que quanto rarius se
videri permittebat, ut scilicet clauso cubiculo sacris meditationibus atque
orationibus purius vaccaret, tanto ardentius eius presentiam atque spiritalis
colloquii monita hii qui foris sunt efflagitabant.
|