14 - DE INFAMATIONE TURPITUDINIS
Cum autem omnes earum vicini vehementer me
culparent quod earum inopie minus quam possem et deberem consulerem, et facile
id nostra saltem predicatione valerem, cepi sepius ad eas reverti, ut eis
quoquomodo subvenirem. In quo nec invidie mihi murmur defuit, et quod me facere sincera karitas
compellebat, solita derogantium pravitas impudentissime accusabat, dicens me
adhuc quadam carnalis concupiscentiae oblectatione teneri, qua pristine dilecte
sustinere absentiam vix aut numquam paterer. Qui frequenter illam beati
Jheronimi querimoniam mecum volvens qua ad Asellam de fictis amicis
scribens, ait: «Nihil
mihi obicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam obiceretur nisi cum Jherosolimam
Paula profisciscitur.» Et iterum: «Antequam, inquit, domum sancte Paule nossem, totius in me urbis studia
consonabant, omnium pene iuditio dignus summo sacerdotio decernebar; sed scio
per bonam et malam famam pervenire ad regna celorum.» Cum hanc, inquam, in
tantum virum detractionis iniuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc
consolationem carpebam, inquiens: «O si tantam suspitionis causam emuli mei in me reperirent, quanta me
detractione opprimerent! Nunc vero mihi divina misericordia ab hac suspitione
liberato, quomodo, huius perpetrande turpitudinis facultate ablata, suspitio
remanet? Que
est tam impudens hec criminatio novissima? » Adeo namque res ista omnem huius
turpitudinis suspitionem apud omnes removet, ut quicunque mulieres observare
diligentius student, eis eunuchos adhibeant, sicut de Hester et ceteris regis
Assueri puellis sacra narrat hystoria. Legimus et potentem illum regine
Candacis eunuchum universis eius gazis preesse; ad quem convertendum et
baptizandum Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper
apud verecundas et honestas feminas tanto amplius dignitatis et familiaritatis
adepti sunt quanto longius ab hac absistebant suspitione. Ad quam quidem
penitus removendam maximum illum Christianorum philosophum Origenem, cum
mulierum quoque sancte doctrine intenderet, sibi ipsi manus intulisse Ecclesiastice
historie lib. VI continet.
|