Putabam tamen in
hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille
minus provide creditur egisse atque inde non modicum crimen incurrisse, id
aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum prepararet, ac tanto
minore pena quanto breviore ac subita, ut oppressus sompno cum mihi manus
inicerent nihil pene fere sentirem; sed quod tunc forte minus pertuli ex
vulnere, nunc ex detractione diutius plector, et plus ex detrimento fame quam
ex corporis crucior diminutione, sicut enim scriptum est: «Melius est nomen
bonum quam divitie multe.» Et ut beatus meminit Augustinus in sermone quodam de
Vita et moribus clericorum: «Qui, fidens conscientie sue, negligit famam
suam, crudelis est.» Idem supra: «Providemus, inquit, bona, ut ait Apostolus,
non solum coram Deo sed etiam coram hominibus. Propter nos, consciencia nostra
sufficit nobis; propter vos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in
vobis. . . Due res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo
tuo.» Quid autem horum invidia
ipsi Christo vel eius membris, tam prophetis scilicet quam apostolis seu aliis
patribus sanctis obiceret, si in eorum temporibus existeret, cum eos videlicet
corpore integros tam familiari conversatione feminis precipue viderent
sociatos? Unde et beatus Augustinus in libro de Opere monachorum ipsas
etiam mulieres domino Jhesu Christo atque apostolis ita inseparabiles comites
adhesisse demonstrat, ut et cum eis etiam ad predicationem procederent. «Ad hoc
enim, inquit, et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis
et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horumque ad
substantiam vite huius pertinent. . . Quod quisquis non putat ab apostolis
fieri ut cum eis sancte conversationis mulieres circuirent quocunque
euvangelium predicabant, euvangelium audiant, et cognoscant quem admodum hoc
ipsius Domini exemplo faciebant. . . In euvangelio enim scriptum est: Deinceps
et ipse iter faciebat per civitates et castella, euvangelizans regnum Dei, et
duodecim cum illo et mulieres alique, que erant curate a spiritibus immundis et
infirmitatibus: Maria, que vocatur Magdalene, et Johanna, uxor Cuze,
procuratoris Herodis, et Susanna, et alie multe que ministrabant ei de
facultatibus suis.» Et Leo nonus, contra epistolam Parmeniani de Studii
monasterio: «Omnino, inquit, profitemur non licere episcopo, presbytero,
diacono, subdiacono propriam uxorem causa religionis abicere cura sua, ut non
ei victum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter iaceat. Sic et
sanctos apostolos legimus egisse beato Paulo dicente: Numquid non habemus
potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas? Vide
insipiens quia non dixit: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem
amplectendi, sed: circumducendi; scilicet ut mercede predicationis
sustentarentur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale coniugium.»
Ipse certe Phariseus, qui intra se de Domino ait: «Hic, si esset propheta,
sciret uti queque et qualis esset mulier que tangit eum, quia peccatrix est», multo commodiorem, quantum ad
humanum iudicium spectat, turpitudinis coniecturam de Domino concipere poterat
quam de nobis isti; aut qui matrem eius iuveni commendatam, vel prophetas cum
viduis maxime hospitari atque conversari videbant, multo probabiliorem inde
suspitionem contrahere.
|