Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 14 - DE INFAMATIONE TURPITUDINIS
    • -3-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-3-

 

Quid etiam dixissent isti detractatores nostri, si Malchum illum captivum monachum, de quo beatus scribit Jheronimus, eodem contubernio cum uxore victitantem conspicerent? Quanto id crimini conscriberent, quod egregius ille doctor cum vidisset maxime commendans ait: «Erat illic senex quidam nomine Malchus. . . eiusdem loci indigena, anus quoque in eius contubernio. . . studiosi ambo religionis, et sic ecclesie limen terentes, ut Zachariam et Elysabeth de euvangelio crederes, nisi quod Johannes in medio non erat.» Cur denique a detractione sanctorum patrum se continent, quos frequenter legimus vel etiam vidimus monasteria quoque feminarum constituere atque eis ministrare; exemplo quidem septem diaconorum, quos pro se apostoli mensis et procurationi mulierum prefecerunt? Adeo namque sexus infirmior fortioris indiget auxilio, ut semper virum mulieri quasi capud preesse Apostolus statuat; in cuius etiam rei signo ipsam semper velatum habere capud precipit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License