Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-4-
Unde non mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse, quod quemadmodum viris abbates, ita et feminis abbatisse preponantur, et eiusdem regule professione tam femine quam viri se astringant, in qua tamen pleraque continenturque a feminis tam prelatis quam subiectis nulla tenus possunt adimpleri. In plerisque etiam locis, ordine perturbato naturali, ipsas abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest populus, dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere posse quanto eis amplius habent preesse, et iugum illud in eos gravissimum exercere; quod satiricus ille considerans ait, «Intolerabilius nihil est quam femina dives.» |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |