Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-5-
Hoc ego sepe apud me petractando, quantum mihi liceret sororibus illis providere et earum curam agere disposueram, et quo me amplius revererentur, corporali quoque presentia eis invigilare et sic etiam earum magis necessitudinibus subvenire. Et cum me nunc frequentior ac maior persecutio filiorum quam olim fratrum afligeret, ad eas de estu huius tempestatis quasi ad quendam tranquillitatis portum recurrerem atque ibi aliquantulum respirarem, et qui in monachis nullum, aliquem saltem in illis assequerer fructum; ac tanto id mihi fieret magis saluberrimum quanto id earum infirmitati magis esset neccessarium. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |