Nunc autem ita
me Sathanas impedivit, ut ubi quiescere possim aut etiam vivere non inveniam,
sed vagus et profugus, ad instar maledicti Caym ubique circumferar; quem, ut
supra memini, «foris pugne, intus timores» incessanter cruciant, immo tam foris
quam intus pugne pariter et timores; et multo periculosior et crebrior
persecutio filiorum adversum me sevit quam hostium. Istos quippe semper
presentes habeo, et eorum insidias iugiter sustineo. Hostium violentiam in
corporis mei periculum video, si a claustro procedam; in claustro autem
filiorum, id est monachorum, mihi tanquam abbati, hoc est patri, commissorum,
tam violenta quam dolosa incessanter sustineo machinamenta. O quotiens veneno
me perdere temptaverunt, sicut et in beato factum est Benedicto, ac si hec ipsa
causa, qua ille perversos deseruit filios, ad hoc ipsum me patenter tanti
patris adhortaretur exemplo, ne me certo videlicet opponens periculo,
temerarius Dei temptator potius quam amator, immo mei ipsius peremptor
invenirer. A
talibus autem cotidianis eorum insidiis cum mihi in administratione cibi vel
potus quantum possem providerem, in ipso altaris sacrificio toxicare me moliti
sunt, veneno scilicet calici immisso. Qui etiam quadam die, cum Namneti ad
comitem in egritudine sua visitandum venissem, hospitatum me ibi in domo
cuiusdam fratris mei carnalis per ipsum qui in comitatu nostro erat famulum
veneno interficere machinati sunt, ubi videlicet me minus a tali machinatione
providere crediderunt. Divina autem dispositione tunc actum est, ut dum cibum
mihi apparatum non curarem, frater quidam ex monachis quem mecum adduxeram hoc
cibo per ignorantiam usus ibidem mortuus occumberet, et famulus ille qui hoc
presumpserat tam conscientie sue quam testimonio ipsius rei perterritus
aufugeret.
|