1 – DE
LOCO NATIVITATIS EIUS
Ego igitur, oppido
quodam oriundus quod in ingressu minoris Britannie constructum, ab urbe
Namnetica versus orientem octo credo miliariis remotum, proprio vocabulo
Palatium appellatur, sicut natura terre mee vel generis animo levis, ita et
ingenio extiti et ad litteratoriam disciplinam facilis. Patrem autem habebam
litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur; unde post
modum tanto litteras amore complexus est, ut quoscumque filios haberet,
litteris antequam armis instrui disponeret. Sicque profecto actum est. Me
itaque primogenitum suum quanto cariorem habebat tanto diligentius erudiri
curavit. Ego vero quanto amplius et facilius in studio litterarum profeci tanto
ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore illectus sum ut militaris glorie
pompam cum hereditate et prerogativa primogenitorum meorum fratribus
derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerve gremio educarer; et
quoniam dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophie documentis
pretuli, his armis alia commutavi et tropheis bellorum conflictus pretuli
disputationum. Proinde diversas disputando perambulans provincias, ubicunque
huius artis vigere studium audieram, peripateticorum emulator factus sum.
|