Quandoque horum
indomitam rebellionem per excommunicationem cohercens, quosdam eorum, quos
magis formidabam, ad hoc compuli ut fide sua seu sacramento publice mihi
promitterent se ulterius ab abbatia penitus recessuros, nec me amplius in
aliquo inquietaturos. Qui publice et impudentissime tam fidem datam quam
sacramenta facta violantes, tandem per auctoritatem romani pontificis
Innocentii, legato proprio ad hoc destinato, in presentia comitis et
episcoporum hoc ipsum iurare compulsi sunt et pleraque alia; nec sic adhuc
quieverunt. Nuper autem cum, illis quos predixi eiectis, ad conventum abbatie
redissem et reliquis fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo
hos peiores quam illos reperi, quos iam quidem non de veneno sed de gladio in
iugulum meum tractantes cuiusdam proceris terre conductu vix evasi. In quo
adhuc etiam laboro periculo, et cotidie quasi cervici mee gladium imminentem
suspitio, ut inter epulas vix respirem, sicut de illo legitur qui cum Dyonisii
tiranni potentiam atque opes conquisitas maxime imputaret beatitudini, filo
latenter apensum super se gladium suspitiensque terrenam potentiam felicitas
consequatur edoctus est. Quod nunc quoque ipse de paupere monacho in abbatem
promotus incessanter experior, tanto scilicet miserior quanto ditior effectus;
ut nostro etiam exemplo eorum qui id sponte appetunt ambitio refrenetur.
|