Hec,
dilectissime frater in Christo et ex divina conversatione familiarissime comes,
de calamitatum mearum hystoria, in quibus quasi a cunabulis iugiter laboro, tue
me desolationi atque iniurie illate scripsisse suffilciat: ut, sicut in exordio
prefatus sum epistole, oppressionem tuam in comparatione mearum aut nullam aut
modicam esse iudices, et tanto eam patientius feras quanto minorem consideras;
illud semper in consolationem assumens, quod membris suis de membris diaboli
Dominus predixit: «Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si mundus vos
odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Si de mundo fuissetis,
mundus quod suum erat diligeret.» Et: «Omnes, inquit Apostolus, qui volunt pie
vivere in Christo, persequutionem patientur.» Et alibi: «Aut quero hominibus
placere. Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. «Et Psalmista:
«Confusi sunt, inquit, qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos.» Que
diligenter beatus attendens Jheronimus, cuius me precipue in contumeliis
detractionum heredem conspicio, ad Nepotianum scribens ait: «Si adhuc, inquit
Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem. Desinit placere hominibus,
et servus factus est Christi.» Idem ad Asellam de
fictis amicis: «Gratias ago Deo meo quod dignus sim quem mundus oderit,» et ad
Heliodorum monachum: «Erras, frater, erras si putas umquam Christianum
persequutionem non pati. Adversarius noster, tanquam leo rugiens, devorare
querens circuit, et tu pacem putas? Sed et in insidiis, cum divitibus, etc.»
His itaque documentis atque exemplis animati, tanto securius ista toleremus
quanto iniuriosius accidunt. Que si non ad meritum nobis, saltem ad purgationem
aliquam proficere non dubitemus; et quoniam omnia divina dispositione geruntur,
in hoc se saltem quisque fidelium in omni pressura consoletur, quod nihil
inordinate fieri umquam summa Dei bonitas permittit, et quod que cumque
perverse fiunt optimo fine ipse terminat; unde et ei de omnibus recte dicitur:
«Fiat voluntas tua».
Quanta denique diligentium Deum illa est ex auctoritate apostolica consolatio,
qua dicit: «Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, etc. .
. !» Quod diligenter ille sapientium
sapientissimus attendebat, cum in Proverbiis diceret: «Non contristabit iustum quicquid
ei acciderit.» Ex quo manifeste a iusticia eos recedere demonstrat quicunque
pro aliquo sui gravamine his irascuntur que erga se divina dispensatione geri non
dubitant, et se proprie voluntati magis quam divine subiciunt, et ei quod in
verbis sonat: «Fiat
voluntas tua» desideriis occultis repugnant, divine voluntati propriam
anteponentes. Vale.
|