Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 2 – DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM
    • -4-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-4-

 

Elapsis autem paucis annis, cum ex infirmitate iam dudum convaluissem, preceptor meus ille Guillhelmus Parisiacensis archidiaconus, habitu pristino commutato, ad regularium clericorum ordinem se convertit; ea ut referebant intentione utquo religiosior crederetur ad maioris prelationis gradum promoveretur, sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto. Nec tamen hic sue conversionis habitus aut ab urbe Parisius aut a consueto philosophie studio revocavit, sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa religionis contulerat statim more solito publicas exercuit scolas. Tum ego ad eum reversus utar ipso rethoricam audirem, inter cetera disputationum nostrarum conamina antiquam eius de universalibus sententiam patentissimis argumentorum rationibus ipsum commutare, immo destruere compuli. Erat autem in ea sententia de communitate universalium, ut eamdem essentialiter rem totam simul singulis suis inesse astrueret individuis, quorum quidem nulla esset in essentia diversitas sed sola multitudine accidentium varietas. Sic autem istam tunc suam correxit sententiam, ut deinceps rem eamdem non essentialiter sed indifferenter diceret. Et quoniam de universalibus in hoc ipso precipua semper est apud dialeticos questio ac tanta ut eam Porphirius quoque in Ysogogis suis cum de universalibus scriberet definire non presumeret dicens» Altissimum enim est huiusmodi negotium», cum hanc ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam, in tantam lectio eius devoluta est negligentiam, ut iam ad cetera dialectice vix admitteretur quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota huius artis consisteret summa.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License