Non multo autem
post, cum ille intelligeret omnes fere discretos de religione eius plurimum
hesitare et de conversione ipsius vehementer susurrare, quod videlicet minime a
civitate recessisset, transtulit se et conventiculum fratrum cum scolis suis ad
villam quandam ab urbe remotam. Statimque ego Meliduno Parisius redii, pacem ab illo
ulterius sperans. Sed quia ut diximus locum nostrum ab emulo nostro fecerat
occupari, extra civitatem in monte Sancte Genovefe scolarum nostrarum castra
posui, quasi eum obsessurus qui locum occupaverat nostrum. Quo audito magister
noster statim ad urbem impudenter rediens scolas quas tunc habere poterat et
conventiculum fratrum ad pristinum reduxit monasterium, quasi militem suum quem
dimiserat ab obsidione nostra liberaturus. Verum cum illi prodesseintenderet
maxime nocuit. Ille quippe antea aliquos habebat qualescunque discipulos,
maxime propter lectionem Prisciani in qua plurimum valere credebatur. Postquam
autem magister advenit, omnes penitus amisit; et sic a regimine scolarum
cessare compulsus est. Nec post multum tempus, quasi iam ulterius demundana
desperans gloria, ipse quoque ad monasticam comversus estvitam. Post reditum
vero magistri nostri ad urbem, quos conflictus disputationum scolares nostri
tam cum ipso quam cum discipulis eius habuerint, et quos fortuna eventus in his
bellis dederit nostris, immo mihi ipsi in eis, te quoque res ipsa dudum
edocuit. Illud vero Aiacis, ut temperantius loquar, audacter proferam, «Si queritis huius Fortunam pugne,
non sum superatus ab illo. «Quod si ego taceam, res ipsa clamat et ipsius rei finis indicat.
|